Codex Diplomaticus Aevi Saxonici, Nr. CCXXXII. , S. 450
CCXXXII.
ECGBERHT, Dec. 26th, 833.
»J< In nomine domini nostri Ihesu Christi! Ego Ecg- bertus gratia dei occidentalium Saxonum rex, cum con sensu et communi consilio episcoporum et principum meorum ac totius plebis meae seniorum, hanc testimonii cartulam conscribere iussi; id est decem manentium ter rae illius ubi dicitur Wennland iuxta ut firmiter iuxta antiquam conscriptionem ipsis possessoribus quorum propria haereditas, id sunt tres sorores Beornwyn, Alfled, Uualenburch, assignata permaneat cum eius- dem territoriis, et omnibus rebus ad se pertinentibus, absque ulla contradictione firma stabilitate perseueret. Et iccirco fecimus, quia nescimus pro qua causa con- tingit quod anteriora scripsiuncula perdita fuissent. Et si unquam eueniat ut ab alicui hominum inuenta reperiantur, nisi in subam et sustentationem hiisdem haeredibus perueniant, sint semper diiudicata atque praescripta ab omnibus catholicis erectam fidem colen- tibus, illam utraque terram easdem praenominatae so rores inter se diuidentes unusquisque illarum accepit iii. cassatos et quarte tertiam partem sibi in proprium ius. Contigit t post annorum curriculum ut easdem praenominatae sorores plus de paterna haereditate suscipientes Bearnuuine recessit in Domnoniam et ibi
CHARTAE ANGLOSAXONICAE. 301
partem suum sumpsit in loco qui uocatur Derentune homm. Et aliis duobus has x. manentes prout Ulis placuit diuidendas dimisit. At illi uero inter se di- uidentes, Alfled accepit sibi in occidentali parte in dominium peculiare duos cassatos. Territoria uero huius agelli ista sunt etc.
Scripta est . k. huius priuilegii scedula anno domi- nicae incarnationis dcccxxxiii°. Indictione xii. die qua Sancti Stephani prothomartiris solempnitas cele- bratur, in uilla regali qui uocatur Dornuuerecestre, co ram ydoneis adstipulatoribus, quorum nomina subter notata patescunt. Si quis autem tyrannica potestate inflatus et diabolica fraude deceptus hoc infringere aut minuere ausus sit, sciat se excommunicatum et a so- cietate sanctorum separatum et ante tribunal Christi rationem redditurum.
*¡* Ego Ecgbertus rex hanc nostram communem co- roborationem propria manu signo sanctae crucis sic con firmo. »J<Ego Alstanus episcopus consensi et subscripsi.
Codex Diplomaticus Aevi Saxonici I, ed. Kemble, 1839 (Google data) CCXXXII. , in: Monasterium.net, URL </mom/AeviSaxonici/28e9bf84-a197-4397-b540-456b16a2874b/charter>, accessed at 2024-11-23+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success