Codex Diplomaticus Aevi Saxonici, Nr. LVIII. , S. 216
Codex Diplomaticus Aevi Saxonici, Nr. LVIII. , S. 216


LVIII.
* UUALDHARI, 706.
Uaccillante praesentis cosmi statu quid aliud innuitur, nisi bonis illuc perseueranter actibus insis- tendo magnopere festinemus, ut perhennis felicitas, aeterna bonitas, summa iocunditas, alma securitas, continua tranquillitas, sine malitia caritas, perpeti gaudeant tripudio. Quapropter in nomine creatoris et
CHARTAE ANGLOSAXONICAE. 67
redemptoris Ihesu Christi, ego sacerdos Uualdherus, pro anima mea et pro animabus successorum meo- rum, de hiis quae dominus largitus est mihi quandam terrae portiunculam in loco qui appellatur Suuelle, cum pratis, pascuis, deriuatisque aquarum cursibus, consentiente rege Cenredo, tradens donabo ad monaste- rium beatae Mariae uirginis quod constructum est in Cronochomme et uenerabili uiro Ecguuino episcopo, ut semper habeat et in perpetuum possideat. Sit autem praedictum rus ab omni terrenae seruitutis iugo libe rum, tribus exceptis, arcis restauratione et pontis, et expeditionis obsequio. Facta est autem haec donatio anno dominicae incarnationis dcc.vi. his testibus con- sentientibus quorum nomina inferáis caraxantur.
*¡* Ego sacerdos Uualdherus praefatam donationem cum sigillo sanctae crucis corroboraui. »J< Ego Cen- redus dei dono rex Merciorum corroborans confirmaui. »J< Ego Brictuualdus archiepiscopus hanc donationem confirmans subscripsi. *¡* Ego Cadda episcopus con- sentiens subscripsi. *¡* Ego Hacca episcopus consensi. *¡* Ego Ecguuinus episcopus subscripsi. Ego Ald- helmus episcopus consensi. *¡* Ego Homolunch ab bas subscripsi. ^ Ego Uuecta abbas subscripsi. »¡* Ego Uuada subscripsi. ^
Codex Diplomaticus Aevi Saxonici I, ed. Kemble, 1839 (Google data) LVIII. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AeviSaxonici/e9192574-171d-4ee6-b3a7-7e39131aff40/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success