Codex Diplomaticus Aevi Saxonici, Nr. III. , S. 153
III.
* AETHILBERHT OF KENT, Jan. 9th, 605.
»{< In nomine domini nostri Iesu Christi! Notum sit omnibus, tam praesentibus quam posteris, quod ego Aethilberhtus, dei gratia rex Anglorum, per euange- licum genitorem meum Augustinum de ydolatra factus christicola, tradidi deo per ipsum antistitem aliquam partem terrae iuris mei sub orientali muro ciuitatis Dorouerniae, ubi scilicet per eundem in Christo insti- tutorem monasterium in honore principum apostolo- rum Petri et Pauli condidi, et cum ipsa terra et cum omnibus quae ad ipsum monasterium pertinent per- petua libertate donaui; adeo ut nec mihi, nec alicui successorum meorum regum, nec ulli unquam potes- tati, siue ecclesiasticae siue seculari, quidquam inde liceat usurpare, sed in ipsius abbatis sint omnia libera ditione. Siquis uero de hac donacione nostra aliquid minuere aut irritum facere temptauerit, auctoritate dei et beati papae Gregorii, nostrique apostoli Augus- tini, simul et nostra imprecatione, sit hic segregatus ab omni sanctae ecclesiae communione, et in die iudicii ab omni electorum societate. Circumcingitur haec terra his terminibus: in oriente ecclesia sancti Mar tini, et inde ad orientem be Siwendune, et sic ad aqui- lonem be Wycingesmarce, iterumque ad orientem et ad austrum be Burhwaremarce, et sic ad austrum et orientem be Cyningesmarce, item ad aquilonem et orientem be Cyningesmarce, sicque ad occidentem to Rioerescaepe, et ita ad aquilonem to Drutingstrate. Actum est hoc in ciuitate Dorouerni anno ab incar- natione Christi Dev. indictione vm.
»{< Ego Aethilberhtus rex Anglorum, hanc dona- cionem meam signo sanctae crucis propria manu con- firmaui. »{i Ego Augustinus gratia dei archiepis- copus, libenter subscripsi. <i* Ego Aedbaldus regis
b2
4 CHARTAE ANGLOSAXONICAE.
filius, faui. <if Ego Hamigisilus dux laudaui. »{<Ego Hocca comes consensi. Ego Angemundus referen- darius approbaui. *J* Ego Graphio comes benedixi. *Jf Ego Tangisilus regis optimas confirmaui. tiJ* Ego Pinca consensi. >J* Ego Geddi corroboraui.
Codex Diplomaticus Aevi Saxonici I, ed. Kemble, 1839 (Google data) III. , in: Monasterium.net, URL </mom/AeviSaxonici/599b3d9f-b727-4767-920f-d66e5146b47a/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success