Codex Diplomaticus Aevi Saxonici, Nr. CIV. , S. 276
CIV.
CYNEUUULF, 759. [Reciting and confirming a clIarter of Coinraed.~\
»J< In nomine domini nostri Ihesu Christi saluatoris! Ea quae secundum ecclesiasticam disciplinam a�? sino- dalia decreta salubriter definiuntur,quamuis solus sermo sufficeret, tamen pro euitanda futura temporis ambi- guitate fidelissimis scriptum et documentis sunt com- mendanda. Quapropter ego Coinredus, pro remedio animae meae et relaxacione piaculorum meorum, ali- quam terrae particulam donare decreuerim uenerabili uiro Bectune abbati, id est xxx. manentes, de aquilone riuus nomine Funtamel, ex meridie habet terram beatae memoriae Leotheri episcopi: nam earumdem supradic- tarum cespites pro ampliori firmitate euangelium su- perposui, ita ut ab hac die tenendi, habendi, possi- dendi, in omnibus liberam et firmam habeat potestatem. Si quis uero episcoporum seu regum contra hanc defi- nitionis cartulam propria temeritate, uel potius sacri lega debaccatione uenire temptauerit, inprimis iram dei incurrat, a liminibus sanctae ecclesiae et separatus, et hoc quod repetit, uindicare non ualeat. Ego Coin redus, qui hanc cartulam donationis meae per omnia in manu propria signaui, et ad roborandum fidelibus testibus tradidi *¡*. Ego Leotherius, quamuis indignus, episcopus hanc cartulam donationis subscripsi »J<. Ego Cunibertus abbas subscripsi »J<. Ego Hadde ab bas subscripsi »¡*. Ego Uuimbertus presbyter qui hanc cartulam rogante supra effato abbate scripsi et subscripsi et caeteri. i%*.
*¡* Hoc signum ego Cyniheardus indignus epis copus impressi ad confirmandam roborandamque hanc cartulam, quam huiusmodi conscriptam esse fateor. Successor abbatis praenominati Bectuni Catuuali no-mine dedit terram supra designatam . xxx . manen
CHARTAF. ANGI.OSAXONICAE. 127
tium Uuintran abbati pro pecunia sua, et scripsit li- bellum alium donationis huius atque possessionis su- prascriptae, subtraxit tamen et donationis primae litteras et subscriptiones regum, episcoporum, abbatum atque principum, quia inter caetera terrarum suarum testimonia haec eadem terrae particula conscripta non facile potuit eripi neque adhuc potest: et propterea, decedentibus primis testibus longa deceptatio inter familias duorum monasteriorum orta est et perseuerat usque nunc: habe[b]ant autem hanc terram semper ex quo a praefato abbate primo data est Uuintran sncces- sores eius; et alterius familiae et successores primum libellum, qui manibus praedictorum testium roboratur. Iccirco ego nunc atque rex noster caeteri[que] quo rum testificatio et subscriptio infra notatur, reconci- liauimus eos in pace, partim data pecunia, partim iura- mento adhibito in testimonium; ut deinceps successores Uuintran abbatis, id est Eguuald et familia eius quae est in monasterio quod dicitur Tissebiri, cum licentia alterius familiae cui praeest Tidbald abbas, habeant possideantque perpetualiter terram de qua diu alter- catio erat: et praesens libellum ego discripsi atque ex- cerpsi ab illo primitus dato Bectuno abbati, concedente scilicet Tidbaldo abbate et familia eius, et dedi Eg- uualdo abbati, testibus infra notatis consentientibus atque confirmantibus hanc scripturam, reprobrantibus autem alia scriptura quae sunt edita de hac terra. Et haec acta sunt ab incarnatione domini nostri Ihesu Christi . DccLviiii. Indictione xii.
*¡* Cyneuulf regisHereuuald episcopio. Sal ling presbiter *¡*. Cerdic presbiter et caeteri. .
128 CHARTAE ANGLOSAXONICAE.
Codex Diplomaticus Aevi Saxonici I, ed. Kemble, 1839 (Google data) CIV. , in: Monasterium.net, URL </mom/AeviSaxonici/62c82b0a-dd1f-42ad-b60e-74a6094ea9c4/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success