Codex Diplomaticus Aevi Saxonici, Nr. CLXXIII. , S. 359
CLXXIII.
* ECGFRITH, 796.
*¡* Ego Ecgfridus gratia dei rex Merciorum, anno do- minicae incaruationis septingentesimo nonagesimo sex to, indictione quarta, primo uero anno regni nostri, ter- ram decem manentium nomine Thyrefeld, cum terminis suis, domino meo Ihesu Christo, et eius praetioso mar- tyriAlbano, liberaliter et aeternaliter, cum consensu et testimonio optimatum meorum, in ius monasteriale, pro anima mea et parentum meorum, deuotissime tri- buo et libenter concedo. Sitque praedicta terra ab omni terrenae seruitutis iugo semper aliena, atque eadem libertate sit libera, qua caeterae terrae monas- terii beati Albani conscriptae atque concessae sunt a glorioso Offan, genitore meo.
»J< Ego Ecgfridus rex hanc meam donationem cum signo crucis confirmare curabo. *¡* Ego Cynethrith regina consensi. »J< Ego Aethelheardus archiepiscopus consensi. *¡* Ego Unuuona episcopus. »J< Ego Uueohthunus episcopus. »J< Ego Beonna abbas. »Ji Ego Aelfhun episcopus. *¡* Ego Brorda dux. *¡* Ego Uuigbertus dux. *¡* Ego Uuicga dux. t% Ego Alhmundus dux. »J< Ego Cuthbertus dux. *Jf Ego Eobing dux. *¡* Ego Forthred abbas. *¡* Ego Sighere filius Sigheri. Ego Esne dux. »¡* Ego Cydda dux. »J< Ego Uuinbertus dux. *¡* Ego Heardbertus dux. *¡* Ego Brorda dux.
Conscriptus est autem hie liber, in loco qui dicitur Celchyth, in synodo publico.
Codex Diplomaticus Aevi Saxonici I, ed. Kemble, 1839 (Google data) CLXXIII. , in: Monasterium.net, URL </mom/AeviSaxonici/ec61be66-f3c5-426c-8bb0-14263216b47d/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success