useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Aevi Saxonici I, ed. Kemble, 1839 (Google data)  CXCVII.
Signature:  CXCVII.

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
 
Source Regest: Codex Diplomaticus Aevi Saxonici, Nr. CXCVII. , S. 394
 

ed.
Current repository
Codex Diplomaticus Aevi Saxonici, Nr. CXCVII. , S. 394

    Graphics: 
    x

    CXCVII.

    * COENUULF, Nov. 9th, 811.

    *¡* Régnante domino nostro in aeuum per saecula cuncta; anno uero incarnationis eiusdem saluatoris mundi domini nostri Ihesu Christi Dcccxi. indictione autem quarta, imperii uero nostri a deo dati anno XV. die uero v. idus Nouembris. Ego Coenulfus rex Mer- ciorum hoc opusculum, deo auxiliante atque fauente in plenitudine, prouincia Uuictionum inchoaui, famoso in loco quem soUcoli antiquo nomine Uuincelcumba appellare suescunt. Aecclesiam, quae modo pulcher

    CHARTAE ANGLOSAXONICAE. 24o

    rima clarescit, scemate iam nempe preparata enituit, ibi Uulfredus quoque praesul Cantuariae in honore Ihesu Christi domini nostri beataeque Mariae gene- tricis dei, quae suo contulit gremio regem quem coeli capere terraque nequierant, dedicauit. Ibi quoque meum in domino corpus pausare decreui. Complacuit autem mihi Kenulfo, ut ad consecrationem antenomi- natae aecclesiae uniuersos accercissem Merciorum op- timates, episcopos, principes, comites, procuratores, meosque propinquos, necnon et Cuthredum regem Cantuariorum, atque Sigredum regem Orientalium Saxonum, cum omnibus qui testes nostris synodalibus concilialibus aderant. Quam uero basilicam ad lau- dem et ad honorem domini nostri Ihesu Christi, et pro amore reginae coelestis, atque expiatione piacu- lorum meorum, aedificaui, non modo ad roborationem haereditatis meae, atque ad solidationem apostolici pri- uilegii quod mihi apostolici pontifices cum auctoritate beati Petri principis apostolorum, direxerunt. Ego etenim Kenulfus, dei arridente gratia rex Merciorum, ad gratiarum actionem pro deuotione illorum, qui mihi et meae haereditati beniuola mente cum auctoritate apostolorum affirmatione atque cunctorum synodalium nostrorum reconciliationem firmiter roborauerunt: iam autem pro confirmatione meae haereditatis, quam do- minus Leo papa primus affirmabat cum suo priuilegio, et postea Paschalis summus pontifex, cum praeceptis suae autoritatis et uniuersis Merciorum optimatibus, in tribus synodis, unanimo concilio, in perpetuam haereditatem mihi meisque haeredibus dona mea omnibus archontis merciorum necnon et aliarum pro- uinciarum, in auro argentoque, et in omnibus uten- silibus meis, laetus erogaui, necnon in equis elec- tissimis, unicuique secundum dignitatem gradus sui, et uniuersis qui agros non habebant, libram in ar- gento purissimo tribui, atque in auro mundissimo, unicuique presbitero, mancussum tradidi unum, et

    246 CHARTAE ANGLOSAXONICAE.

    omni seruo dei solidum unum; et ea dona innumera- bilia sunt sicnt nostram regalem dignitatem decebat; quae nullus enumerare ualet, neque numeranda sunt, quae tunc meae erogaui genti, ea conditione, ut mihi meisque haeredibus plena libertate haereditas mea eo firmior atque stabilior aeternaliter perduraret Ego Kenulphus etiam rex merciorum uexillum sanctae crucis in quo passus est Ihesus Christus, dominus noster, ad hoc conquisiui, ut animae meae, et omnium bonorum saecularium, seu haeredum immobiliter patro cinando, contra tumultum prauorum tutatrix atque defensatrix perpetuis temporibus permansisset. Et si quis aliquid ab hoc uexillo per uim studeat auferre, maioris siue minoris personae, sciat se anathematis uinculo innodatum, et a sanctae crucis tutela coram deo in die iudicii separatum, nisi ante hic cum satis- factione emendauerit: et ab illo patrocinio praedicto sauctam istam aecclesiam, sub almae Trinitatis nutn, atque angelorum, et archangelorum, patriarcharnm, prophetarum, apostolorum, martirum, confessorum, uir- ginum, atque omnium sanctorum protectione corrobo- ratam sciatis permanere. Hoc quoque ego Kenulfus rex, et omnes qui in nostris synodalibus conciliis testes atque conscii huius rei praesentati fuissent, diiudica- uimus atque unanimo consensu constituimus, ut si homo aliquis culpabilis uitae suae aut in aliquo delicto, occulte, publiceue delinquens, peruenisset ad apicem haereditatis meae,et nostram aecclesiam, atque uexillum salutiferae crucis requireret, firmissimam ibi pacem atque indulgentiam inueniret; et nullus misset homo aliqua audacitate fretus, quoquo modo toruaue cogita- tione, aliquid per uim exinde rapere, nec diminuere, neque agros meae haereditatis foras transdonare, uel accommodare, nisi ad tempus et ad conditionis sta- tutum unius hominis; sed immobiliter permansissent quasi in nostris tribus synodis firmiter decreuimus aeternaliter perdurare. Hii omnes huius rei ueritatis

    CHARTAE ANGLOSAXONICAE. 247

    testes extiterunt, et sacratissimo crucis Christi signa- culo roborando confirmauerunt.

    »{< Ego Kenulphus rex Merciorum huius definitio- nis reconciliationem signo sanctae crucis confirmaui. »{< Ego Cuthredus rex Cantuariae consentiens signnm salutiferae crucis impono. >J* Ego Siredus rex Orien- talium Saxonum signum crucis salutiferae corroborans impono. ^ Ego Wulfredus Cantuariae archiepiscopus consensi et subscripsi. »{< Ego Aldulfus [Licetfeld- ensis]1 episcopus consensi et subscripsi. »{< Ego De- nebert [Uuigorniensis] episcopus consensi et subscripsi. »{< Ego Uuerenbrihtus [Leogerensis] episcopus con sensi et subscripsi. >{< Ego Uuulfhaerdus [Hecana quae nunc Hereford dicitur] episcopus consensi et subscripsi. *J* Ego Tilferdus [Hagustaldensis] epi scopus consensi et subscripsi. *Jf Ego Aetheluulfus [East-Anglorum] episcopus consensi et subscripsi. *Jf Ego Eaduulfus [Cridiatunensis] episcopus consen si et subscripsi. Ego Alchbertus [Suth-Saxoniae] episcopus consensi et subscripsi. *J* Ego Aethelnothus [Lundoniensis] episcopus consensi et subscripsi. »J* Ego Uuibertus [Scireburniensis] episcopus consensi et subscripsi. »{ < Ego Beormodus [Rouecestrensis] epi scopus consensi et subscripsi. *Jf Ego Uuignothus f Ex- oniensis] episcopus consensi et subscripsi. *J* Ego Eambeorhtus dux consensi et subscripsi. *J* Ego Heardbearhtus dux consensi et subscripsi. »{< Ego Beornothus dux consensi et subscripsi. i{< Ego Cynhel- mus dux consensi et subscripsi. *Jf Ego Ceolberhtus dux consensi et subscripsi. *£i Ego Aldredus dux consensi et subscripsi. *%f Ego Uulfredus dux consensi et subscripsi. »{• Ego Heaferthus dux consensi et subscripsi. »{< Ego Ciolferthus dux consensi et sub scripsi. *J* Ego Heatferthus dux consensi et sub scripsi. *Jf Ego Plesa dux consensi et subscripsi.

    1 The interpolated passages are I over the names of the witnesses, in written between the lines in the MS. | an ajquaeval hand.

    248 CHARTAE ANGLOSAXONICAB.

    CXCVIII. COENUULF, 811.

    »J< In nomine dñi nri ifiu. xpi. regnante in perperuum eodem do et dño nro inu xpo. Ego coenwulf gratia direx merciorum. Uiro uenerabili beornmodo episcopo. Trado terram iuris mei id est quasi tria aratra ad meri- dianam plagam ciuitatis quae dicitur hrofescester . ut habeat et possideat. et cuicunque uoluerit illo uiuente seu moriente aeternaliter tradendam concedo. Sunt

    huius telluris termini notissimi ab oriente uia puplica a meridie uuldahä. ab occidente flubius meduwege ab aquilone mearateag. Si quis hanc donationem mcam infringere aut minuere temptauerit sciat se rationcm redditurum ante tribunal aeterni iudicis nisi prius do et hominibus digne emendauerit. et praedicta terra sit libera ab omni regali et saeculari seruitio . adiectis denberis in commune saltu. Otanhyrst et fraecinghyrst sceorfesstede. Crangabyras. wihtherincfaladsto. et hae- seldaen.

    Ego coenwulf rex merciorum hanc donationem meam signo sce crucis xpi ofirmaui.

    »J< Ego wulfred archi epi osensi et subscripsi.

    »J< Ego deneberht epi cons et sub.

    »J< Ego aeSelwulf epi cons et sub.

    »Ji Ego sigered rex cons et sub.

    »J< Ego aelbSriS regina cons et sub.

    *¡* Ego beardberht dux cons et sub.

    <j1 Ego beornmod epi cons et sub.

    »¡* Ego beornnoS dux cons et sub.

    *¡* Ego cynehelm dux cons et sub.

    »J< Ego eadberht dux cons et sub.

    *¡* Ego cyneberht .ppinquo regis cons et sub.

    »J< Ego coenwald ppinquo regis cons et sub.

    »J< Ego quoenSryS filia regis cons et sub.

    »J< Ego eanberhtdux cons ct sub.

    »J< Ego aeSclheah cons et sub.

    /

    CHARTAE ANGLOSAXONICAE.

    »J< Scripta * к haec kartula anno duminicae incarna- tionis dccc'xi*. indict. mi\ his testibus csentientib; et subscribentib;.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.