useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Aevi Saxonici I, ed. Kemble, 1839 (Google data)  XCIX.
Signature:  XCIX.

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
 
Source Regest: Codex Diplomaticus Aevi Saxonici, Nr. XCIX. , S. 269
 

ed.
Current repository
Codex Diplomaticus Aevi Saxonici, Nr. XCIX. , S. 269

    Graphics: 
    x

    XCIX.

    AETHILBALD, 749.

    »¡* Plerunque contigere solet pro incerta futu- rorum temporum uicissitudine, ut ea, quae multarum et fidelium personarum testimonio consilioque roborata fuerunt, ut fraudulenter per contumaciam plurimorum, et machinamenta simulationis, sine ulla consideratione rationis periculose dissipentur, nisi auctoritate litera- rum, et testamento chirographorum aeternae memoriae inserta sint. Quapropter ego Aethilbaldus rex Mer- ciorum, pro amore coelestis patriae et pro remedio animae meae, hoc maxime agendum esse praeuidi, ut eam bonis operibus liberam efficerem ab omnibus uinculis piaculorum. Dum enim mihi omnipotens deus per misericordiam clementiae, absque ullo ante cedente merito, sceptra regiminis honorifice largitus est, ideo ei libenter et uoluntarie ex eo quod accepi iterum retribue Huius rei gratia hanc donationem, deo teste, me uiuente concedo, ut monasteria et aecclesiae a publicis uectigalibus et ab omnibus ope

    120 CHARTAE ANGLOSAXONICAE.

    ribus oneribusque, auctore deo, seruientes absoluti maneant; nisi sola quae communiter fruenda sunt, om- nique populo, edicto regis, facienda iubentur, id est in- structionibus pontium, uel necessariis defensionibus arcium contra hostes, non sunt renuenda. Sed nec hoc praetermittendum est, cum necessarium constat aecclesiis dei, quia Aethelbaldus rex, pro expiatione delictorum suorum et retributione mercedis aeternae, famulis dei propriam libertatem in fructibus siluarum agrorumque, siue in caeteris utilitatibus fluminum uel raptura piscium, habere donauit; et ut munuscula ab aecclesiis in saeculare conuiuium regis uel principum a subditis minime exigantur, nisi amore et uoluntate praebentur: sed cunctas tribulationes quae nocere uel impedire possunt in domo dei, omnibus principibus sub eius potestate degentibus demittere et auferre prae- cipit; quatenus sublimitas regni eius prosperis succes- sibus polleat in terris, et meritorum manipuli multi- pliciter maturescunt in coelis. Qui uero haec benigna mentis intentione atque inlaesa cogitatione custodierit, aeterna claritate coronetur, ornetur, glorificetur. Si quis hoc, quod absit, cuiuslibet personae, tyrannica cupiditate instinctus, contra hanc donationis cartulam, saeculari potentia fretus, uenire nititur, sit sub anathe- mate Iudae, proditoris domini nostri Ihesu Christi. Ad confirmandum uero hoc nostrae benificentiae mu- nus, hii testes adfuerunt, et nostri magistratus opti mates et duces fidelissimique amici cônsenserunt et scripserunt.

    »J< Ego Aethelbald diuinis fultus suffragiis, hiis statutis consentiens, confirmandoque signum crucis araui. »J< Ego Huita Mercensis aecclesiae humilis episcopus subscripsi. *¡* Ego Torhthelm gratia dei episcopus signum crucis infixi. Ego Headberht primatum tenens subscripsi. »J< Ego Eada his sta tutis consentiens subscripsi. *¡* Ego Cyneberht his

    CHARTAE ANGLOSAXONICAE. 121

    gestis consentiens subscripsi. Ego Bercul patri- cius his donis consentiens subscripsi. *Jf Ego Fri- othuric consentiens subscripsi. *J* Ego Eopa his statutis consentiens subscripsi. »J* Ego Eadbald sub scripsi. >{ < Ego Byrnhelm subscripsi. *Jf Ego Mocca subscripsi. »{< Ego Aldeeorl subscripsi. »J* Ego Alhmund subscripsi.

    Huius scedulae scriptio dominicae incarnationis anno dccxlviiii. indictione secunda in loco celebre cuius uocabulum est Godmundeslaech . xxxm. anno Aethelbaldi regis peracta est.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.