Codex Diplomaticus Aevi Saxonici, Nr. CCXXII. , S. 436
Codex Diplomaticus Aevi Saxonici, Nr. CCXXII. , S. 436


CCXXII.
* AETHELUULF OF KENT, 827.
*¡* Régnante aeternaliter rege omnium saeculorum domino et saluatore nostro Ihesu Christo! Orbita laben- tis saeculi cotidiano deficit occasu. Hoc quoque indicio fideles quique opido commonentur.quo bonorum operum exempla sectantes patrum in beniuolentiae proficiendo successu, temporalium uicissitudine bonorum, perpetua et incommutabilia regni caelorum mereantur adipisci gaudia, sine termino permansura. Quapropter ego Aetheluulfus rex fauente dei omnipotentis clementia, omnes terras, uillas, possessiones, prata, pascua, ad quoddam monasterium, quod sub nomine sanctae Trinitatis et apostolorum principis Petri constat honore dedicatum, quod famoso apud Anglos nuncu
CHARTAE ANGLOSAXONICAE. 287
patur Certeseg onomate, omniaque ad idem monas- terium rite pertinentia, eiusque familiae uenerandae sub custodia primorum regulariter cum metu Christi degentium, uidelicet ad sustentationem illius coenobii, pro amore Christi, libenti animo concedo et confirmo quo illic unanimiter domino seruientes pro meis non desistant interuenire peccaminibus atque ofi'ensionibus innumeris. Hoc etiam in ista donationis et confirma- tionis cartula, ut si aliquando aliquis, quod absit, sua- sione diabolica uel auaritiae fascibus accensus, regum successorum in magno uel in modico, ui uel uoluntate, minuere temptauerit, sciat se a Christi consortio et omnium sanctorum separatum, et cum Iuda traditore in inferno inferiori dampnatum, nisi ante satisfactione digna plenerrime emendauerit. Acta est haec praefata donatio et confirmatio anno ab incarnatione domini Dcccxxvii. hiis consentientibus.
Ego Aetheluulfus rex hanc libertatis donationem et confirmationem uexillo sanctae crucis subscribo et confirmo Ego Suuithunus episcopus Uuintoniae subscribo . Ego Aethelstanus episcopus Scyrebur- niae subscribo *¡*. Ego Hunfridus abbas subscribo ^. Ego Osmundus presbiter subscribo ^.
Codex Diplomaticus Aevi Saxonici I, ed. Kemble, 1839 (Google data) CCXXII. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AeviSaxonici/b03cdace-7701-4910-95e0-f18ae7f769a1/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success