Codex Diplomaticus Aevi Saxonici, Nr. LIX. , S. 217
LIX.
* CÖENRAED OF MERCIA, 708.
i^<Anno dominicae incarnationis dcc°viii°. Ego Cen- redus, rex Merciorum, Romam transire disponens, ue- nerabilem uirum Ecguuinum Uuicciorum episcopum qui prius ibi fuerat, itineris mei comitem atque laboris con- solatorem elegi, et eligendo amicabili precatu ut id fieret obtinui. Eodem namque anno antequam illud iter inciperemus, inter plurima donaria concessi sibi terram v. cassatorum, quae Mortun appellatur, cum omnibus
Г 2
CHARTAB ANGLOSAXONICAB.
ad eam pertinentibus, pratis uidelicet, pascuis, siluis; ut ecclesia sua quae Cronuchomme nuncupatur, quam tunc moderno tempore construxit, perpetuo iurc pro redemptione animae meae possideat; ita ut nullu.s prin- ceps uel potestas post haec illam inde auferat uel ali- quid diminuat. Sit autem praedictum rus omni ter- renae seruitutis iugo liberum, tribus exceptis; rata ui delicet expeditione, pontis arcisue restauratione. Si quLs igitur hanc nostram donationem in aliud quam constituimus transferre uoluerit, priuatus consortio sanctae dei aecclesiae aeternis baratri incendiis lugu- bris, iugiter cum Iuda Christi proditore eiusque com- plicibus puniatur, si non satisfactione emendauerit congrua quod contra nostrum deliquit dec retum. The witnessed names are wanting.
Codex Diplomaticus Aevi Saxonici I, ed. Kemble, 1839 (Google data) LIX. , in: Monasterium.net, URL </mom/AeviSaxonici/ab94edf7-c68a-4543-88dc-913565cb3ca7/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success