useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Aevi Saxonici I, ed. Kemble, 1839 (Google data)  XCVIII.
Signature:  XCVIII.

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
 
Source Regest: Codex Diplomaticus Aevi Saxonici, Nr. XCVIII. , S. 267
 

ed.
Current repository
Codex Diplomaticus Aevi Saxonici, Nr. XCVIII. , S. 267

    Graphics: 
    x

    XCVIII.

    * AETHILBALD, May, 748.

    *J* In nomine domini saluatoris nostri! Omnem ho- minem qui secundum deum uiuit, et remunerari a deo sperat et optat, oportet ut piis precibus assensum ex animo hilariter praebeat, quomodo certum est tanto facilius ea quae ipse a deo poposcerit consequi posse, quanto et ipse libentius hominibus recte postulata con- cesserit; quod tunc bonorum omnium largitori deo acceptable fit, cum pro eius amore et utilitate famu- lantium ei peragitur. Quocirca ego Aethilbaldus Mer- cionum [rex] iuxta petitionem uestram, tibi Eadburgae abbatissae tuaeque familiae conuersanti in monasterio bcatae dei genitricis Mariae, quod situm est in insula

    118 CHARTAE ANGLOSAXON1CAE.

    Taneti, nec non et in monasterio apostolorum Petri et Pauli, quod tu ipsa non longe a praedicto monas terio construxisti, unius nauis quod a Leubrico nuper emisti dimidium uectigal atque tributum, quod nieum erat, pro intuitu supernae mercedis, et amore consau- guinitatis religiosae abbatissae Mildredae, cuius uene- rabile corpus a priori sepultura translatum in ipso monasterio apostolorum decenter posuisti, accipiendum possidendumque aeterna donatione concedo; et cui- cunque uolueritis haeredum successorumque uestro- rum, seu quolibet hominum, hoc ipsum de iure in re uestra perdonare liberam habeatis potestatem. Hinc igitur praecipio ac precor in nomine dei omnipotentis, patriciis, ducibus, comitibus, theloneariis, actionariis, ac reliquis publicis dignitatibus, ut haec inoffense do natio per praesentes ac posteros percurrat; si autem contigerit, ut nauis ista disrupta ac confracta sit, uel etiam uetustate detrita, aut omnino quod absit naufragio perdita, tunc quoque ad cumulum huiusce donationis hoc addo et concedo, ut alia in huius donationis locum et conditionem, construatur et habeatur. Et hoc non solum me uiuente in hac uita, sed etiam post obitum meum per succedentes semper generationes praecipio, et per Christum Ihesum, iudicem omnium, postulo fieri. Quisquis uero haeredum successorumque meorum, uel alionan quilibet hominum, siue saecularium, siue ec- clesiasticorum, huic piae donationi nostrae in aliqua re contraire quoquo tempore fuerit ausus, nouerit se quisque ille sit audacis malitiae suae rationem esse redditurum coram omnipotente domino nostro, qui iudicabit orbem terrae, in aequitate reddens unicuique secundum opera sua, Ihesus Christus filius dei, filiusque Sanctae Mariae semper uirginis cuius, scilicet, in prae- fato monasterio sacris atque magnificis indesinenter die noctuque frequentatur et adoratur precibus, iudex saeculi ipse Ihesus Christus dominus noster Amen. Igitur manente hac cartula in sua semper firmitate,

    CHARTAE ANGLOSAXONICAE. �?У

    quam propria manu sacro signaculo roborare cnraui, et testes nonnullos ut ad ipsum consentientes agerent feci, quorum nomina infra tenentur. Actum mense Maio in ciuitate Londonia. Indictione xiiii\ Anno ab incarnatione Christi dccxlviii°.

    »J< Ego Aethilbaldus rex Merciae suprascriptam do- nationem meam signo sanctae crucis, in hac cartula expresso, diligenter confirmaui. *¡* Ego Aedbeorhtus rex Cantiae testis, consentiens subscripsi. »¡* Signum manus Cuthberhti archiepiscopi. *Jf Signum Milredi episcopi. »J< Signum Egcuulfi episcopi. »Ji Signum manus Obani ducis. *f* Signum manus Cyniberti. »j< Signum Eoppani. *¡* Signum Frithurici. *¡* Sig num Ealhmundi. *¡* Signum Panti thelonearii.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.