Codex Diplomaticus Aevi Saxonici, Nr. LXXII. , S. 234
Codex Diplomaticus Aevi Saxonici, Nr. LXXII. , S. 234


LXXII.
* AETHILBERHT OF KENT, July 11th, 724.
»{< In nomine dei saluatoris nostri Iesu Christi! Quoniam spes Christianorum hominum his mercedem pollicetur aeternam, qui pro intuitu caritatis, seruis et ancillis dei aliquod temporale subsidium mise- ricorditer tribuunt, iccirco ego Aethilberhtus filius gloriosi regis Uuihtredi, cum consensu illius, terram unius aratri circa flumen Limenaee, quam dudum pos- siderant qui in Ieccaham pro tempore habitabant, cum omnibus ad se pertinentibus rebus, et tria iugera prati
CHARTAE ANGLOSAXONICAE. 85
in loco qui dicitur Hammespot, dedi et do Mildthrithae religiosae abbatissae et uencrabili familiae eius, in per- petuum possidendam: a quibus ad praemium potissi- mum quaero, ut memores mei assidue sint in orationibus suis, posterisque earum praecipiant hoc ipsum sedulo agere. Quisquis igitur successorum haeredumque me- orum hoc tantillum et primitiuum donum meum in tegrum illibatum esse permiserit, mercedem beniuo- lentiae suae et ipse a deo, qui largissimus non tantum piorum actuum uerum etiam et uoluntatum bonarum remunerator est, habeat: si quis uero non permiserit, ipse ab eodem domino qui iustissimus impiorum et uoluntatum et operum ultor est, uindictam percipiat, nisi praeuenerit debitum illius iudicium cum correc- tione dignissima. Actum die xi. Iulii mensis, anno xxxiii0. regni regis Uuihtredi, Indictione viis.
►£< Ego Aethilberhtus praesentem donationem meam signum sanctae crucis scribendo firmaui. Testesque quorum nomina subter digesta sunt ut subscriberent petii. *J* Ego Uuihtredus rex Cantuariorum rogatus a dilectissimo filio meo Aethilberhto praesentem dona tionem illius consensi et subscripsi. »{< Ego Berht- uualdus gratia dei archiepiscopus, expetitus ab in- clito Aethilberhto hanc donationem illius subscripsi. »{< Ego Eadberhtus petitionem karissimi germani mei Aethilberhti praesentem donationem ipsius consensi et subscripsi. ►£< Signum manus Putan testis. Haec sunt pascua porcorum Brentingesleag on Limen.
Codex Diplomaticus Aevi Saxonici I, ed. Kemble, 1839 (Google data) LXXII. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AeviSaxonici/b62bab2f-c740-4707-a85d-e87c6c5658ac/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success