Codex Diplomaticus Aevi Saxonici, Nr. CCXIV. , S. 419
CCXIV.
COENUULF, 821.
»{< In nomine domini et dei nostri Ihesu Christi ueri redemptoris mundi! Anno uero dominicae incarna tionis dcccxxi. Indictione xim. Ego Kenulfus ab eodem domino nostro populis et tribubus praeordina
270 CHARTAE ANGLOSAXONICAE.
tus in regem, anno imperii nostri xxv. fui rogatus ab apostolica sede per priuilegium domni apostolici glorio- sissimi papae Leonis, et Rethunum ueuerabilem epi- scopum, ut sibimet seu familiae quae habitat in monas terio quod situm est in Abbendonia, quodque dedicatum est in honore sanctae Mariae semper uirginis et dei genitricis, dominae nostrae, ut illud monasterium seu omnia loca quae ad ipsum pertinere dinoscuntur, cum rebus mobilibus et inmobilibus, in notis causis et ignotis, in modicis et in magnis, in [nomine] domini dei omnipotentis et beatissimi Petri principis apostolorum, donans donabo perpetuis temporibus aeternam liber tateln in Sanctae Trinitatis patrocinio, omnia loca ad praefatum monasterium pertinentia; quorum infra no- minantur nomina; Culeham; Chenitun; Hengestesie; Cumenoran; Earmundesle; Eatun; Sunningauuille; Sandford, x. manentium; Uudetun; Geinge; Deni- chesuurde; Ceornei; Goseig; Fernham; Uuacenesfeld; Scriuenham ; Burgtun; Lechamstede; Boxora; Uueli- ford, cum appenditiis suis; Uuicham cum suis campis sicut Ceaduualla rex perdonauit, cum illa silua in tegra quae dicitur Spene, Pohanlech et Trinlech; Eatun cum omnibus agellulis ad praefata loca perti- nentibus; concedens perdonabo sicut praediximus per petuam libertatem. Et mandatum mandamus in no mine Patris et Filii et Spiritus Sancti ut nullus super- ueniat hominum superbia inflatus, nec rex suum pas- tum requirat, uel habentes homines quos nos dicimus festigmen, nec eos qui accipitres portant uel falcones, uel caballos ducunt siue canes, nec poenam mittere super eos quoquomodo audeat. Nec princeps nec graphio hanc lenitatem praefatam in alicuius honeris molestiam mutare audeat, aut in diebus nostris uel successorum nostrorum. Si pro aliquo delicto accu- satur homo dei, ecclesiae illae custos solus cum suo iuramento si audeat illum castiget. Sin autem ut recipiat aliam iusticiam huius uicissitudinis conditi-
CHARTAE ANGLOSAXONICAE. 271
onem praefatum delictum cum simplo praetio com- ponat. Expeditionem cum xii. uassallis ct cum tantis scutis exerceant; antiquos pontes et arces renouent; caeterum plena et integra libertate glori- entur. Maxime cum ipsi diebus singulis missas pro nobis saluberrimas offerant, et armis spiritualibus . c . psalteriis contra inuisibiles hostes dimicare non cessent. Si quis autem praescriptis statutis noluerit obedire, sciat se alienum esse a consortio sanctae dei aecclesiae et a participatione corporis et sanguinis domini nostri Ihesu Christi, per auctoritatem beati Petri apostoli, nisi digne emendauerit quod contra dei ecclesiam fecisset. Dederunt enim pro huiusmodi rei gratia in auro et argento c.xx. libras, et . c. manentes ad uillulam regalem quae dicitur SuStun.
ccxv.
COENUULF. n.y.
kJ* Ego etiam Coenuulf, rex Merciorum, eodem ho- norabili episcopo Deneberhto et eius familiae Uueoger- nensis aecclesiae, post uitae spatium dierum meorum, dabo terram . xxx. tributariorum in loco qui uocatur Fledanburh, propter traditionem istius praenominatae terrae, ut perpetualiter perfruantur in aeuum, et dimi- diam partem huius agri possessionis praecipio, ut cum illo ad praedictam ecclesiam reddatur quae illis diebus illic aet Fledanbyrig habeatur. Liberabo quoque terram istam sub testimonio illorum quorum nomina praescripta liquescunt, ab omnibus saeculariarum rerum oneribus duris ac leuibus exceptis his, arcis et pontis constructione etexpeditione,et singulare praetium foras aduersum aliud; ad poenam uero neque quadrantem minutam foras resoluat. Si quis autem hoc seruare uel adnuere uoluerit, sit benedictus a deo coeli, omnium possessori. Si uero aliquis, quod non optamus, hoc in
272 CHARTAE ANGLOSAXONICAE.
aliquo frangere uel minuere tentauerit, sciat se ana- thematum a deo in die magno, nisi ante hic correctus cum satisfactione emendauerit.
Codex Diplomaticus Aevi Saxonici I, ed. Kemble, 1839 (Google data) CCXIV. , in: Monasterium.net, URL </mom/AeviSaxonici/e83187c7-0fcb-4572-a5c9-1581985e0917/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success