useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Aevi Saxonici I, ed. Kemble, 1839 (Google data)  CXLIII.
Signature:  CXLIII.

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
 
Source Regest: Codex Diplomaticus Aevi Saxonici, Nr. CXLIII. , S. 323
 

ed.
Current repository
Codex Diplomaticus Aevi Saxonici, Nr. CXLIII. , S. 323

    Graphics: 
    x

    CXLIII.

    HE ADORED, 781.

    »Ji In nomine dei summi! Tempora temporibus subeunt, et uicissitudinum spatiis euenit, ut prisca iam dicta inrita fiant nisi scriptis confirmemur. Quare ego HeaSoredus, deo dispensante supplex Huicciorum episcopus, insimul etiam cum consensu et consilio to- tius familiae meae quae est in Uuegerna ciuitate con stituta, diligentissime scrutans cogitaui atque de pace uel statu aecclesiastica rimatus sum. Equidem de ali- quibus agellis confiictationis quaerulam cum Offano, rege Merciorum, dominoque dilectissimo nostro habui- mus. Aiebat enim nos, sine iure haereditario propin- qui eius, AeSelbaldi scilicet regis, haereditatem sub dominio iniusto habere; id est, in loco qui dicitur aet Beathum . xc . manentium, et in aliis multis locis; hoc est, aet Stretforda xxx. cassatos; aet Sture . xxxviii. Simili etiam uocabulo aet Sture in Usmerum . хim . manentium, aet Breodune . хi i . in Homtune xvii . cassatorum. Haec autem praefata contentionis causa in sinodali conciliabulo demissa in loco qui dicitur aet Bregentforda. Reddidimus quoque illo iam nominato regi Offan, monasterium illud celeberrimum aet Ba- Jmm, sine ullo contradictionis obstaculo, ad habendum, uel etiam, cui dignum duxisset, ad tribuendum; sem- perque perfruendum, iustis eius haeredibus libentissime concessimus; et in australe parte fluminis ibi iuxta quod dicitur Eafen . xxx . cassatos addidimus, quam terram mercati sumus digno praetio a Cyneuulfo rege Uuestsaexna. Quapropter idem ille praefatus rex Offa, ad reconpensationis satisfactionem, et pro una- nimitate firmissimae pacis, praefata loca aet Stretforda, aet Sture, aet Breodune, in Homtune, aet Sture in Usmerum, extra omni controuersionis et ammonitionis causa, ea libertate ad supradictam aecclesiam nostram, id est in Uuegerna ciuitate, libertas concessit, ut nullo

    174 CHARTAE ANGL0SAX0NICAE.

    maiore cessu alicuius rei essent subiectae, quam prae- memorata sedis episcopalis. Nec non et trium an- norum ad se pertinentes pastiones, id est, vi. conuiuia libenter concedendo largitus est. Nunc ergo ego Offa dei gratia rex praescriptam libertatem terrarum, pro remedio animae meae concessam, in synodo aet Bregentforda, una mecum consedente Iamberhto ar- cbiepiscopo, nec non omnes episcopi, abbates et prin- cipes consenscrunt et subscripserunt. Propria manu signum sacratissimae crucis Cliristi pro firmitatis stabi- limento conscripsi. Conscripta est haec cartula aet Bregentforda, anno ab incarnatione Christi.Dcc.lXXXl. Indictione mi.

    »{< Offa, rex Merciorum. »{< Iaenberht archiepiscopus.

    *J* Brorda princeps. Eadberht episcopus.

    »{< Berhtuuald princeps. »{< Hygeberht episcopus.

    i{< Eadbald princeps. *J* Ae)>elmod episcopus.

    »{< Esne princeps. »{< Ecgbald episcopus.

    >J* Eadbald princeps. >£i Ceoluulf episcopus.

    »{< Eadberht princeps. *J* Heathoredus episcopus.

    »{< Diera episcopus. *J* Gislhere episcopus.

    »{< Aetheluulf episcopus. »{< Eadberht episcopus.

    »{< Heardred episcopus. *J* Aldberht episcopus.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.