Codex Diplomaticus Aevi Saxonici, Nr. CLXXXII. , S. 370
CLXXXII.
DENEBERHT, about 802.
»J<Tempora temporibus succedunt, et generatio ge- nerationem sequitur, quia alii transeunt et alii adueni- unt, terra tamen in sua stabilitate usque ad dissoluti- onis tempus perenniter manet. Ideo pro tam diuersis temporum uagationibus, heroicorum hominnm saepe possessiones in uarios deueniunt haeredes ; modo opta- tissimi, modo exosissimi dominatores illorum percipiunt haereditatem; qua propter prudentis consilii uiri hoc decretum firma praemeditatione constituerunt, ut omnia sua statuta literarum serie praemeditarent. Ideo ego Deneberht episcopus simul cum mea familia on Uuig-
CHARTAE ANGLOSAXONICAE. 22\
erna ceastre, hoc decretum definiendo confirmaui, ut terram illam Hereforda, cuius quantitas est. i i . cassa- torum dabo Eansuuithe possidendam quamdiu ipsa uiuat, si illam post me superstitem in saeculo derelin- quo; ea conditione ut ipsa sit semper subdita Uuigor- nensi aecclesiae et ipsius familiae, et hoc modo, ut sem per illius aecclesiae indumentum innouet, et mundet, et augeat; et postquam ipsa uiam patrum incedat, terra supradicta ad Uuigornensem aecclesiam absque omni contradictione conscripta est. Haec autem definitio confirmata atque conscripta est, coram testibus, quo rum hic infra nomina notantur.
»J< Ego Deneberht episcopus, ad confirmandam hanc nostram munificentiam, signum sanctae crucis impono. *¡* Ego Eadgar consensi. *¡* Ego Heahsteaf consensi. *í* Ego Uuiberht consensi. *¡* Ego Heahferth con sensi. *¡* Ego Cuthbald consensi. *¡* Signum Torthtredi. *¡* Ego Eadberht consensi. »J< Ego Uuihelm consensi. »J< Ego Brada consensi. »J< Ego Freothclm consensi. Signum Uuilredi. *¡* Sig num Tidan.
Codex Diplomaticus Aevi Saxonici I, ed. Kemble, 1839 (Google data) CLXXXII. , in: Monasterium.net, URL </mom/AeviSaxonici/d56b7893-2d3b-4346-8e83-d7ecf69d39c0/charter>, accessed at 2024-11-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success