Codex Diplomaticus Aevi Saxonici, Nr. LXII. , S. 222
LXII.
* CEÖLRAED OF MERCIA, 710.
»J< Beantis uniuersorum uoce monemur praeclara, procuremus incessanter sine amantudine mentis huius saeculi ambitione integra libertate apertis ianuis in- trare ad eum qui suo cruore scelera nostra detersit iniusta; licet primi prothoplasti facinore uiolata, im- probis successionibus deterioranda istic degentibus ui- lescerent, tamen omnibus namque sapientibus notum ac manifestum constat quod dicta futura uel facta pro multiplici aerumpnarum perturbatione et cogitationum uagatione frequenter ex memoria recedunt, nisi lite- rarum apicibus et custodiae cautela scripturarum re- seruentur et ad memoriam reuocentur. Iccirco, ego Ceolredus Aethelredi Fendae filius uiri uenerabilis Ecguuini beneficium dignum duxi manifestare. Reue- rentissimus uero episcopus Ecguuinus a Romana curia reuersus, pompam mundi paruipendendo, episcopatum suum penitus relinquendo, in aecclesiaB.Mariae semper uirginis quae fundata est in Ethom, anno regni mei tertio, me consentiente inibi primus factus est abbas. Ideo pro redemptione animae meae et praedecessorum meorum, et spe remunerationis aeternae, terram triginta quinque cassatorum in plaga Uuareuuicensi, uidelicet Rageleia, Arue, Eccleshale, Uuiueleshale, Eadriches- tone, Dorsintone, Brome, Mulecote, Graftone, Bu nintone, Budiforde, Hildeburhuurthe, praenominatae aecclesiae in perpetuum tradens donaui. Sit autem praedicta terra libera ab omni mundiali obstaculo, cum omnibus quae ad se rite pertinere dinoscuntur, tam in
CHARTAE ANGLOSAXONICAE. 73
magnis quam in modicis rebus, pascuis, pratis, siluis diriuatisque aquarum cursibus; excepto communi la bore, uidelicet, expeditione, pontis arcisue construc- tione. Si quis autem hanc nostram donationem a nobis traditam infringere temptauerit, confringat deus regnum et potentiam eius et hic et in futuro, et ponat partem illius cum luda infideli traditore. Si quis seruando augere uoluerit, augeat deus partem illius cum fideli latrone qui meruit audire, Hodie me- cum eris in paradiso. Acta sunt haec anno dominicae incarnationis dccx., bis testibus consentientibus, quo rum nomina infra caraxata uidentur.
»J< Ego Ceolredus rex Merciorum hanc praefatam donationem sub sigillo sanctae crucis donaui. *¡* Ego Brihtuualdus archiepiscopus in nomine sanctae et in- diuiduae Trinitatis corroboraui. tff Ego Cedda epis- copus consensi. *¡* Ego Acca episcopus consensi
LXIII. FORDHARI, 712.
Ego Forter, famulus famulorum dei, pro redemptione animae meae unum cassatum dedi Aldberhto abbati quae scita est iuxta fluuium Aesce, ad portum que dicitur Bledenhithe, ad insulam paruam et ad ecclesiam beati Martini confessons, in propriam substanciam, haben dum donandumque cuicumque uoluerit. Qui hanc cartam infringere temptauerit, sciat seipsum a com- munione sanctorum separatum et ab omnipotenti deo.
*¡* Ego Forter consensi et subscripsi. Acta est autem hec donatio anno dccxii. indictione prima.
74 CHARTAE ANGLOSA XONICAE.
LXIV. * ECGUUINI, 714.
¿jf Ego Ecguinus Uuicciorum humilis episcopus, uolo manifestare omnibus fidelibus Christi, qualiter per sancti spiritus inspirationem, et per labores multarum et magnarum uisiomim, ostensum est mihi, quod ego primum unum locum aedificare deberem, ad laudem et gloriara omnipotentis dei, et sanctae Mariae, omnium- que electorum Christi; et etiam mihi ad aeternam re- tributionem. Cum igitur maxime florerem in diebus Aethelredi regis, expetii ab eo locum qui Ethomme nuncupatur, in quo loco sancta et perpetua Uirgo Maria, primum cuidam pastori gregum Eoves nuncu pato, dehinc etiam mihi cum duabus uirginibus, li- brum in manibus tenens, apparuit. Mundaui itaque locum, opusque inceptum, dei opitulante gratia, ad finem perduxi.
Uolo igitur ostendere omni sequenti generationi quas possessiones supradicto loco adquisiui; et ipsas ter ras ab omni exactione potestatum omnium adquietaui, ipsamque adquietationem applicitis autoritatibus et priuilegiis, nec non et regalibus edictis confirman feci; ut fratres secundum regulam S. Benedicti inibi deo seruientes, sine perturbatione uitam agerent. No mina etiam uillarum uolo manifestare, quas omnes liberas et iuste adquisitas, deo et sanctae Mariae ob- tuli. Itaque ab Aethelredo rege quoddam coenobium quod Fledanburch nominatur obtinui, quod postea pro alio coenobio quod Straetforda nominatur mutaui. Post paruum uero tempus, a praedicti regis fratre Osuuardo uiginti mansas in loco qui Tuiforda appel latur adquisiui. Postea uero succedente in regnum Kenredo concessit et ipse mihi octaginta quatuor man sas super utrasque partes illius fluminis quod Auena uocitatur. Quidam autem adolescens Aethelricus no
CHARTAE ANGLOSAXONICAE. 75
mine octo mihi mansas donauit. Sicque deo propitio breui tempore cxx. mansas praedictae Christi aeccle- siae adquisiui, sicut scriptum est etconfirmatum in char- tis aecclesiae, et in libro manifestatur terra et termini eins, quem scripsit Brihtuualdus archiepiscopus, et dic- tanit praecepto Romani Pontificis, cum consensu prin- cipum totius Angliae. Haec uero sunt nomina uil- larum quas ut supradictum est adquisiui. Eouesham, Benincguurthe, Hantun, Baddeseia, Uuicque, Huni- burne, Bretfertun, Uuillerseia, Uuitheleia, Samburne, Kineuuartun, Saltforde, maior et minor, Ambresleia, Ulenbeorge, Mortun, Buctun, Madelgaresbyri, Titles- thorp, Suella maior, Mayeldesbeorge Cildesuicoque: Has omnes terras, ut praefatus sum, liberas ab omni calumnia adquisiui, et sanctae dei aecclesiae obtuli. Qui ergo locum, quem apostolica dignitas et regia potestas regiae libertati donauit, et nos autoritate dei et sanctorum apostolorum donamus, deprauare aut minuere uel contaminare praesumpserit, iudicetur ante tribunal Christi, et nunquam in Christi ueniat memoriam, nisi in hac uita poenitens emendet; qui uero seruauerit et adauxerit, benedictionibus reple- atur. Fiat. Amen. Scripta est haec charta anno dominicae incarnationis dccxiv.
Ego Ecguuinus per signum sanctae crucis [con- firmaui]. iff Ego Kenredus rex subscripsi. *¡* Ego Оffa per signum crucis confirmaui. Ego *¡* Brihtuual dus archiepiscopus subscripsi. Ego »¡* Osuuardus frater regis confirmaui.
Codex Diplomaticus Aevi Saxonici I, ed. Kemble, 1839 (Google data) LXII. , in: Monasterium.net, URL </mom/AeviSaxonici/f14d9e35-7eea-490a-8fb4-641e5012a16a/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success