Codex Diplomaticus Austriaco Frisingensis - Sammlung von Urkunden und Urbaren zur Geschichte der ehemals freisingischen Besitzungen in Österreich, Nr. â79. , S. 430
â79.
Martinus episcopus seruus seruorum dei. Venerabili fratri epi- scopi Seccouiensi et dilectis tlliis Ratisponensi et . .. de sancto Ypo- lito Pattauiensis dyocesis ecclesiarum prepositis salutem et apostoli- cam benedictionem. Sua nobis Hartmannus de Wlpeinsperch rector ecclesie de Probsdorf Pattauiensis dyocesis peticione monstrauit, quod Heinricus de Lok clericus Aquilegensis dyocesis, falso se asserens ipsius ecclesie rectorem et quod idem Hart, super illa iuiuriabatur eidem super hoc contra eum ad te lili preposite Ratisponensis in communi forma nostras litteras impetrauit. Vt igitur ¡udicium sine suspicione procedat, te fili preposite de sancto Ypolito ad instanciam Hart, ipsius, te vero frater episcope ex officio nostro decisioni huius-
405
modi cause duximns adiungendos. Quocirca discrecioni vestre per apostolica scripta mandamus, quatenus si nondum est per predictas litteras ad litis contestacionem processum, in causa ipsa appellacione remota racione preuia procedatis iuxta priorum litterarum continen- ciain earundem. Quodsi non omnes hiis exequendis potueritis interesse, tu frater episcope cum eorum altero ea nichilominus exequaris. Datum aput Vrbemveterem, V. idus Martii, pontificatus nostri anno tercio.
Aus Entscheidung des Propstes Ulrich von Regensburg ddo. 1284, 6. Juni, Regensburg (Nr. 384).
Urkunden der Freisingischen Besitzungen in Österreich, ed. Zahn, 1870 (Google data) â79. , in: Monasterium.net, URL </mom/AustriacoFrisingensis/0d3a100c-8fc3-49f0-b0c9-10aa55e14e5b/charter>, accessed at 2024-12-04+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success