Codex Diplomaticus Austriaco Frisingensis - Sammlung von Urkunden und Urbaren zur Geschichte der ehemals freisingischen Besitzungen in Österreich, Nr. 202. , S. 233
Current repository:
Codex Diplomaticus Austriaco Frisingensis - Sammlung von Urkunden und Urbaren zur Geschichte der ehemals freisingischen Besitzungen in Österreich, Nr. 202. , S. 233



202.
208
dente se presentatum esse ad eandem ecclesiam prefato episcopo Patawiensi a vero patrono qui in possessione erat iuris presentando quia domino fundi, scilicet episcopo Frisingensi modo canonico et legi timo, prout documentis legitimis coram nobis extitit comprobatum. Quia tamen pars altera presens non erat, petitionem ipsius effectui mancipare differentes, partem episcopi et decani scitavimus eisdem gratiam preter solitum facientes. Qui etsi per se et procuratorem suam presenciam exhiberent, nichil tamen dixerunt vel monstrarunt, quare dictam petitionem magistri VI. non admittere deberemus, quin immo in appellacionis vocem prorumpentes appellarunt. Quam appel- lacionem nullam reputantes quia contumax non auditur appellans, cum de contumacia connicti iam fuerant sicut patet per papale instrumen- tum et per confessionem partis aduerse qui dicebat, quod dominus episcopus Pataviensis wlt prosequi appellacionem et ad hoc petebat inducias sibi dari, dicto magistro Vlrico iniunximus vt suam petitio nem nobis constare faceret, qui satis liquide probauit per munimenta judicum delegatorum super eadem causa mota a venerahili Frisingensi episcopo et Eberhardo antecessore suo et diffinitiua sentencia cano nice terminata, quod a vero patrono esset presentatus qui eciam in iuris presentandi erat facultate, et alia que causam sufficientissime declarabant, sepedictum magistrum Vlricum in possessionem ecclesie de Probstorf per sentenciam difflnitiuam decernimus esse mittendum et mittimus, prememoratum Wisentonem qui dictam ecclesiam contra iusticiam occupat, in fructibus perceptis et qui percipi poterant eon- dempnantes, insuper in expensis et interesse que prefatus magister Vlricus nostro commisit arbitrio, volens iurare de centum marcis, taxauimus tantum triginta esse soluendas a Wisentone decano, sub hoc pretextu vt si aliqua parcium predictarum deinceps moueret querelam contra dictum magistrum Vlricum hanc causam contingen tem, saluum esset ius prememorato magistro Vlr. expensas et inter esse repetendi ex integro a sepedictis tam episcopo quam decano. Ad hec cassamus omnes sentencias latas post appellacionem lactam a magistro Vlr. in presbiteros dictam ecclesiam officiantes et easdem dicimus esse millas. Acta sunt hec in Nevnburch in capitulo canoni- corum anno domini M. CC. LVUU., indictione II., IUI. nonas Oc- tobris, presentibus hiis, Vlrico decano, Heinrico de Ebergorin, Ortol- pho'de (ireyfenstein, Pawone, Chunrado canonicis Neumburgensibus, item fratre Heinrico et fratre Nicolao de ordine Predicatorum, item
209
magistro Heinrico de Wienna et aliis quampluribus. Datum per manum Gotfridi notarii qui hec omnia de mandato iudicis conscripsit et in hanc formam redegit.
Orig., Pgt., anhgd. stark verletztes Sigel, k. Reichsarchiv zu München.
Urkunden der Freisingischen Besitzungen in Österreich, ed. Zahn, 1870 (Google data) 202. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AustriacoFrisingensis/34a80f4c-aec3-4300-a808-b00aeea76473/charter>, accessed 2025-04-20+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success