Codex Diplomaticus Austriaco Frisingensis - Sammlung von Urkunden und Urbaren zur Geschichte der ehemals freisingischen Besitzungen in Österreich, Nr. 31. , S. 57
Codex Diplomaticus Austriaco Frisingensis - Sammlung von Urkunden und Urbaren zur Geschichte der ehemals freisingischen Besitzungen in Österreich, Nr. 31. , S. 57
In dei nomine. Placvit atque eonucnit inter uenerabilem Lant- bertum Frigisingensis ecclesiç episcopum nec non et quendam nobilem uirum Papo nominatum quandam commutationem facere sicut et fecerunt. Tradidit itaque idem predictus nobilis uir in manus prefati episcopi et aduocati sui Ratolti talem proprietatem qualem suus pater Piligrim nomine in potestate et tutamine habuit in loco Omaras dicto, cum curtiferis et edifieiis, pratis, paseuis atque nemo- ribus et cum i seruo qui dispensationi preerat, cum exitibus et redi- tibus, quesitis et inquirendis omnibusque rebus iuste legitimeque ad eundem locum pertinentibus, et in alio suo loco Piparpah dicto colo- niam i excepto curtifero, ad ecclesiam sanete Marie sanetique Cor- biniani confessoris Christi eternaliter persistendum. Econtra vero in recompensatione eiusdem conmutationis idem prefatus laudabilis episcopus cum manu sui aduocati predicti eidem prefato nobili uiro de rebus prefatç ecclesiç locum Waltkereshoua dictum cum ecclesia i et omnibus causis iure ad eundem locum pertinentibus euis tempo- ribus in proprietatem tradidit habendum. Unde et duascommutationes inter se fieri uoluerunt pari tenore conscriptas, ut vterque quod ab altero aeecpit, teneat atque possideat firmiter. Isti sunt testes eiusdem conmutationis, Kundpold, Engildieo, Isanhart, Adalfrid, Anno, Engil- preht, Kotesscalh, Sigimuot, Kundheri, Sigihart, Helmrih, Reginheri et alii.
Cod 188, f. 121', k. Reichsarchiv zu Mönchen; Meichelbeck I./2, 447, Nr. 1039 unvollständig; Kusch: Ann. II, 459.
Urkunden der Freisingischen Besitzungen in Österreich, ed. Zahn, 1870 (Google data) 31. , in: Monasterium.net, URL </mom/AustriacoFrisingensis/3df325d7-5fb0-4f5e-9fec-fc2d753655a7/charter>, accessed at 2024-12-12+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success