Codex Diplomaticus Austriaco Frisingensis - Sammlung von Urkunden und Urbaren zur Geschichte der ehemals freisingischen Besitzungen in Österreich, Nr. 396. , S. 458
396.
Nos Albertus Goricie et Tirolis comes, Aquilegensis, Tridentine (et) Brixinensis ecclesiarum aduocatus notum facimus vniuersis ad quos littere presentes peruenerint, quod de bonis nostris propriis circa Schó- nenberch sitis quinquaginta marcarum Aquilegensium redditus resigna- uimus in manibus reuerendi in Christo domini et consanguinei nostri Em- chonis episcopi Frisingensis pro nobis et beredibus nostris et eosdem redditus recepimus ab eodem patre et domino titulo feudali. Nomina autem predictorum redditum sunt hec, in villa Trógeren sunt decem et octo hübe quorum septem sunt culte et inhabitate, in villa Sche- pendorf sunt duodecim hübe quarum septem sunt culte, in uilla Triebstorf sunt vndecim hübe quarum sex sunt culte, in villa Vrey- chav sunt quinque hübe quarum due sunt culte, in villa Altenburch
433
sunt quatuor hübe omnes culte, in villa Stelz sunt sex hübe quarum vna est culta. Quelibet hñbarum soluit singulis annis vnum modium tritici, quinque mez silliginis, decem mez auene, vnum chaufmez fabarum et vnum chaufmez pulcium, vnum porcum soluentem Ç!) ad minus denarios triginta, in festo Georij ouem cum aguo valentem viginti quatuor denarios, in Augusto vnum vlaischfrisching ualentem denarios duodecim. sex ochsenphenning pro oleo et tres denarios pro iure lini, preter herbergas et steuram que recipitur semper anno secundo. Quilibet mansus cultus secundum redditus dominorum sol uit vnam marcam minus denariis viginti preter herbergas et steuram sicut dominus Ditricus de Schónberch quem predicti ambo domini ad hoc deputarunt, per singula specificauit. In cuius rei euidenciam presentes fecimus litteras nostri sigilli munimine roborari. Testes huius rei sunt domini Geihardus prepositus sancti Andree in Fri- singa, Fridericus de Stoufenburch prepositus Mosburgensis, Emcho prepositus ecclesie Werdensis, magister Berhtoldus archidiaconus ecclesie Brixinensis, magister Rudgerus canonicus sancti Andree in Frisinga, Albertus Protei' magister curie domini episcopi Frisingen- sis, Ditricus de Schonberch, Otto magister curie nostre, Berhtoldus de Girzel milites et alii quam plures. Acta sunt hec in Schernómel, anno domini millesimo octuagesimo sexto, feria quinta ante festum sanete Margarethe.
Orig., Pgt., anhgdes sehr schadhaftes Sigel, k. Keichsarchiv zu München ehend. Cod. 191, f. 131'; Meichelbeck II./2, 123, Nr. 138.
Urkunden der Freisingischen Besitzungen in Österreich, ed. Zahn, 1870 (Google data) 396. , in: Monasterium.net, URL </mom/AustriacoFrisingensis/6de39bde-12d9-435f-844e-05c9531c96ce/charter>, accessed at 2024-12-04+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success