Codex Diplomaticus Austriaco Frisingensis - Sammlung von Urkunden und Urbaren zur Geschichte der ehemals freisingischen Besitzungen in Österreich, Nr. 395. , S. 457
Codex Diplomaticus Austriaco Frisingensis - Sammlung von Urkunden und Urbaren zur Geschichte der ehemals freisingischen Besitzungen in Österreich, Nr. 395. , S. 457
395.
• ¡Votum sit omnibus ad quos presentes peruenerint, quod cum
inter reuerendum in Christo patrem dominum Em. venerabilem epis-
copum Frisingensem ex part« vna et dominum Wil. de Lok pleba-
num sancti Martini ex altera super soluenda pecunia quam in racio-
nibus inter ipsos habitis idem dominus Wil. dicto domino episcopo
remanserat obligatus, fuisset aliquamdiu disceptatum, tandem de
consensu utriusque inter ipsos amicabiliter et concorditer tractatum
extitit et finilnm, quod dominus Wil. incontinenti posuit fideiussores
pro centum et xx marcis Aquilegensium denariorum, sexaginta sol-
uendis in testo beati Jacobi et Ix soluendis in festo beati Michahelis
proxime nunc Venturis. Fideiussores vero pro eadem pecunia obli-
gati sunt isti, videlicet Heinzo de Vledenik pro xv marcis, Wilh, de
Altenlok pro xv marcis, Gebhardus dictus Povman pro xv marcis,
Heinricus dictus Prisanger pro xv marcis, pro xv marcis pro Pou-
manno qui absens erat illo die, sunt fideiussores loco sui Wil. de
Altenlok et Wil. nepos domini Wil., item Wern. dictus de Lok pro
v marcis, Marchlinus de Purchstal pro v marcis, Ber. de Walden-
berch pro v marcis, Wintherus de Lok pro v marcis, Jacobus filius
Swan pro v marcis, Gerbotus pro v marcis, Ch. Geriblarius pro v
marcis, Demenes pro v marcis, Thomas Maevsel pro v marcis, Got-
fridus pro v, Gerwicus et Herm, pro v, Sleglo et Druse pro v marcis
Aquilegensium denariorum. Insuper dictus dominus Wil. tactis
sacrosanctis ewangeliis corporaliter prestitit iuramentum, quod sine
dolo et fraude fideliter post festum sancti Michahelis ponet certos
fideiussores pro omni eo pro quo dicto domino episcopo vitra illos
centum et viginti marcas in racionibus remanserat obligatus, quod
hoc dabit usque ad festum sancti Johannis baptiste anni proxime
futuri, de tribus autem officiis videlicet Zevritz, Poglasitze et Len-
genuelt et redditibus eorumque in racione non posita et de vrischin-
gis sancti Georii memoratus dominus episcopus fide domini Wil.
commisit quicquid sibi de de premissis redditibus duxerit computan
432
dum. In dicto iuramento etiam est promissum, quod si ante fest um sancti Michahelis dictum dominum W. contingent egrotare, certos fideiussores ponet pro antedicta pecunia remanenti ipsi domino epis- copo uel successori suo et ecclesie Frisingensi, quodsi non fecerit- dictam pecuniam idem dominus episcopus habebit super omnibus bonis ipsius domini Wil. mobilibus et inmobilibus seu se mouentibus usque ad dicte pecunie integram solucionem. In cuius rei testimo nium presentes littere sigillis dominorum Peregrini archidiaconi Car- niole et Marchie, Gerhardi prepositi sancti Andree in Frisinga, Ber. archidiaconi Brixinensis et ipsius Wil. pendentibus sunt signate, testibus presentibus subnotatis domino Friderico Mosburgensis, Em- chone Werdensis ecclesiarum prepositis, magistro Rud. canonico sancti Andree Frisinge, Heinrico Lavano tune notario curie Frisin- gensis, Alberto Proterio milite, Ch. de Putelpach, Ch. dicto de Lok ministerialibus et vasallis ecclesie Frisingensis et aliis pluribus fide- dignis. Acta sunt hec in castro Lok, anno domini M. CC. LXXX. sexto, XIIII. kalendas Julii.
Cod. 191, f. 132', k. Reichsarchiv zu München; Meichelbeck IL/2, 122, Nr. 187.
Urkunden der Freisingischen Besitzungen in Österreich, ed. Zahn, 1870 (Google data) 395. , in: Monasterium.net, URL </mom/AustriacoFrisingensis/9192a35e-642d-4477-bdb4-2550f5d45bc3/charter>, accessed at 2024-12-12+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success