Codex Diplomaticus Austriaco Frisingensis - Sammlung von Urkunden und Urbaren zur Geschichte der ehemals freisingischen Besitzungen in Österreich, Nr. 102. , S. 126
Current repository:
Codex Diplomaticus Austriaco Frisingensis - Sammlung von Urkunden und Urbaren zur Geschichte der ehemals freisingischen Besitzungen in Österreich, Nr. 102. , S. 126


102.
Domino venerabili O. sanete Frisingensis ecclesie antistiti C. Salzburgensis ecclesie qualiscumque minister cum oracione serui- cium deuotum. Peticio vestra dure in auribus nostris sonuit, dum ad profectum intellecta non fuit, sed postea considerantes rei veritatem verborumque viitutem, quam integra et racionis plena fuerit, satis enituit. Accessit quoque verbis nostris (!) studium fidelium nostro- rum quorum consultu didicimus in hac repeticione, nichil ecclesie nostre deperire, nichil decrescere, maxime cum iusticiam quam repo- scitis, uobis in ecclesia vestra inuiolabiliter seruetis. Ne ergo exemplo nostro alii peccent et per hoc ecclesia distracta detrimentum pacia- tur, concedimus vobis auctoritatem inueniendi ac mittendi presbiteros vt inuestiantur a nubis, et quicquid in ecclesiis de iure fundi legit- time possidere debetis, vobis benigne remittimus. Harum integritatem sic perfecte reformamus, vt nobis de iusticia vestra nichil reserue- mus, sed in eo statu eos manere permittimus, in quo illas ab ante- cessoribus nostris et vestris locatas esse didicimus. Decernimus quoque, vt ecclesia que prius mater fuit ac plebem habuit, adhuc materno iure pociatur, illa vero que legittimis caruit, denuo conse- cretur uel quod violata non sit, legittime comprobetur.
Cod. 191, f. 128', k. Reichsarchiv iu München; Meichelbeck I./2 S4ä, Nr. 1316; vgl. Meiller Satib. Rcgg. Note 79 auf p. 436.
101
Urkunden der Freisingischen Besitzungen in Österreich, ed. Zahn, 1870 (Google data) 102. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AustriacoFrisingensis/a4759696-fad6-4cec-a336-84aa9a2bf27f/charter>, accessed 2025-04-20+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success