Codex Diplomaticus Austriaco Frisingensis - Sammlung von Urkunden und Urbaren zur Geschichte der ehemals freisingischen Besitzungen in Österreich, Nr. 40. , S. 67
Codex Diplomaticus Austriaco Frisingensis - Sammlung von Urkunden und Urbaren zur Geschichte der ehemals freisingischen Besitzungen in Österreich, Nr. 40. , S. 67
Consultam namque et iustum videtur, ut quicquid ecclesiasticis ve1 secularibus negociis agitur, ordine litterarum ac stabilitate ueracivm testivm ita ligetur et firmetur, ne inposterum ab ullo possit dissolui uel corrumpi. Quapropter omnes ecclesiç fideles nouerint quomodo complacuit atque conuenit inter uenerabilem Abraham Fri- gisingensis ecclesiç episcopum et quondam nobilem uirum nomine Gozhalmum quandam facere conmutationem sicut et fecerunt. Tra- didit namque idem prefatus episcopus cum manu sui aduocati Paponis prefato nobili uiro ad Rotinpah arabilis terre hobas iii et iugera xiii ac prata omnia in eodem loco constituta et ecclesiam i decimatam ad Hohsteten, nec non ad Rihhinchirihhun tertiam partem décime in Proprietatem habendum et exinde quicquid libuerit faciendum. Econtra vero idem Gozhalmus in reconpensationem eiusdem conmu- tationis in manus episcopi et aduocati predicti retradidit çquam mensuram arabilis terre atque pratorum in loco Malontina dicto, in super eliam dedit bobam i et molinas iii et quid ibi plus habere visus fuerit de pratis et de siluis.ac cum omnibus iure legitimeque ad eun- dem locum pertinentibus pro ecclesia supradieta et pro tercia parte decime prelate quas de manu episcopi et sui aduocati aecepit. Isti sunt testes eiusdem conmutationis, Odalrich, Dietrich, Anno, Ruodolf, Kotascalch, Timo (et) ceteri.
Cod. 188, f. 204, k. Reichsarchiv zu München; Archiv f. Krie. österr. Ge- schichtsquellen XXVII., 260, Nr. 4.
Urkunden der Freisingischen Besitzungen in Österreich, ed. Zahn, 1870 (Google data) 40. , in: Monasterium.net, URL </mom/AustriacoFrisingensis/98ff4bc9-78c3-4b90-a9b0-228a465d7f92/charter>, accessed at 2024-12-12+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success