Codex Diplomaticus Austriaco Frisingensis - Sammlung von Urkunden und Urbaren zur Geschichte der ehemals freisingischen Besitzungen in Österreich, Nr. 349. , S. 394
349.
Nos Heinricus comes de Phounenberch iudex a domino nostro serenissimo rege Romanorum deputatus notum esse volumus pre- sencium inspectoribus vniuersis, quod reuerendus in Christo pater dominus Chunradus venerabilis episcopus Frisingensis contra domi num Vlricum de Rukkendorf militem et Sibotonem et Livpoldum fratres domini Gozzonis ciuis de Chremsa et Irenfridum filium eius- dem Gozzonis, Rudlinum de Meurperge, Walchunum in foro nepotem Wurkonis, necnon Heidenricum ciuem de Stein quadringentas mar cas argenti Wiennensis ponderis coram nobis obtinuit per iusticiam et legittimis probacionibus sentencia mediante, pro eo quod iidem supra scripti se nomine fideiussorio eidem episcopo omnes in solidum obligauerant vsque ad marcas easdem quadragintas quod procurare velle(n)t sine fraude cum effectu quod predictus Gozzo ciuis de Chremsa statim cum a vineulis regis Bohemie quibus tunc tenebatur, fuerit absolutus, infra vnum mensem proximum deberet ratificare et confirmare sigillo suo et per manum domini conferentis et per renun- ciacionem heredum suorum contractum empeionis prediorum in Teizza et aliorum bonorum que idem dominus episcopus a procuratoribus prefati Gozzonis pro ducentis et quinquaginta marcis argenti com parand, quod si non facerent, extunc ipso facto in prefatis quadrin- gentis marcis argenti eidem episcopo esse deberent finaliter obligati
369
et quia infra eundem mensem id promissum predicti fideiussores effi- cere et adimplere minime curauerunt, ad predictam summam quadrin- gentarum marcarum sunt sepedicto episcopo coram nobis, cum presi- deremus iudicio loco et vice domini nostri serenissimi regis Romano- rum, sentencialiter condempnati nosque ad exequendam eandem sen- tenciam Al. de Scheurbach militem prefato domino episcopo depu- tauimus nuncium publicum ad eosdem. In cuius rei testimonium pre- sentem cedulam iussimus nostri sigilli munimine roborari. Acta sunt hec Wienne anno domini M. CC. LXXVII., proxima feria sexta post festum sancti Galli. Hii sunt testes, comes Vlricus de Heunburch, dominus Vlricus de Tavuers, dominus ... de Haunvelde, Ekhardus de Tobringen, magister Heinricus prepositus Werdensis, magister Hermannus canonicus Frisingensis, Liupoldus dictus Vaerlinus, Ju- bardus dictus Hesip, Otto de Vichdorf, Chunradus de Waidhoven notarius et plures alii fide digni.
Cod. 191, f. SI, lt. Reichsarchiv zu München; Meichelbeck IL/*, 91, Nr. 183.
Urkunden der Freisingischen Besitzungen in Österreich, ed. Zahn, 1870 (Google data) 349. , in: Monasterium.net, URL </mom/AustriacoFrisingensis/e056559d-2f90-4f56-b18d-2c904e32a67f/charter>, accessed at 2024-12-04+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success