Urkunden der Benedictiner Abtei unserer Lieben Frau zu den Schotten in Wien vom Jahre 1158 bis 1418, Nr. LX. , S. 92
LX.
Nos frater Sighardus dictus abbas Kanete Crucis totusque con- ucntus loci eiusdem significandum duximus tenore presencium Chri sti fidelibus vniuersis, quod habito inter nos mature deliberacionis consilio vnanimi et assensu viris religiosis, domino Wilhelmo, vene- rabili abbati diuina miseracione monasterii Scotorum Wienne, atque fratribus ibidem deo in perpetuum seruientibus vineam nostram in Engelschalchsdorf &i\лт, que vvlgariter Gadmer dicitur, sub distinc- tione terminoruiu, quibus eam vsque nunc possedimus, sub forma commutacionis inter nos facta, donamus et donauimus absque omni iure censuali, siue iuris montani seu etiam decimacionis , libere sub iuste proprietatis titulo perpetuo possidendam. Nos vero pro commu- tacione vinec nostre antedicte a predictis, abbate et fratribus Scoto rum, recepimus vineam quandam in eodem loco sitam, que Staingrub vocatur, sub consimili libertatis et proprietatis titulo nostro monaste rio in perpetuum permansuram, excepta parte fosse lapidum in eadem vinea, que sub certa demonstracione terminoruiu a sepe dictis abbate et fratribus , Heinrico de Engelschalsdorf et Chungundi vxori sue iam pridem fuerat pro vite sue tempore iure precario collocata. Et ne quicquam eisdem in hac nostra (actione possit inpedimenti siue gra- uaminis suboriri, nos et nostrum monasterium ad legittime defensio- nis tutelam iuxta iuris ordinem approbatum terreque consuetudinem vniuerse in premissis omnibus et singulis veritate presencium ipsis. abbati et fratribus, obligamus. Vt autem hec in robore perpetuo per- seuerent, presentem eis damus litteram nostri sigilli munimine robo- ratam cum testibus subnotatis, qui sunt fr. Albero prior, Rapoto cellerarius, Syfridus hospitalarius, Hainricus camerarius , Vlricus subprior, Vlricus portarius, Vlridis infirmarius, Georgius atque alii quam plures. Actum et datum anno domini M°. CC°. LXXXVIR VI°. idus Novembris.
Original auf Pergament mit Siegelrest- — Hormayr, loe. cit. Bd. II., Urkuud. pag. 58, Nr. 60.
>
77
Urkunden der Benedictiner-Abtei Unserer Lieben Frau zu den Schotten in Wien, ed. Hauswirth, 1859 (Google data) LX. , in: Monasterium.net, URL </mom/BenedictinerAbteiWien/00c46c17-bb93-43f2-8868-2c2dc241062a/charter>, accessed at 2024-12-04+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success