Urkunden der Benedictiner Abtei unserer Lieben Frau zu den Schotten in Wien vom Jahre 1158 bis 1418, Nr. II. , S. 20
Urkunden der Benedictiner Abtei unserer Lieben Frau zu den Schotten in Wien vom Jahre 1158 bis 1418, Nr. II. , S. 20
II.
In nomine sanete et indiuidue trinitatis. Hainricua Dei gracia dux Äustrie uniuersis fidelibus salutem in perpetuum. Pia et salu- bris est intentio, qua quisque ad seruiendum deo mouetur et ad bene agendum intentam habet uoluntatem. Que quidem uoluntas in leuioribus personis et hiis, quibus rerum non suppetit facultas, suffi- cit et est meritoria, quippe cum uoluntas pro facto reputetur. In magnatibus uero et uniuersis, quibus copia rerum et auetoritas agendi quidlibet amminiculantur, hec eadem laudabilior est et maiorem ha bet efllcaciam, cum ipsi hoc, quod per bonam uoluntatem coneipiunt in mente,.ad exsequendum in opere habeant facultatem. Nobis igitur vniuersis prineipibus, quibus plus est commissum, ut et plus a nobis exigatur, expedit, vt bonam uoluntatem et opera caritatis habundan- tius quam ceteri ad uniuersos extendamus, maxime tamen ad religiosos et monastice professionis uiros, quos secutaría negocia postponentes, ad obsequia diuina et eultum religionis obseruandum propensiori cura et beniuolentia fouere debemus et amplecti. Pietatem itaque antecessorum nostrorum, quam circa ecclesias aecurata sollicitudine iugiter intendere consueuerunt, imitari cupientes, uniuersas ecclesias, precipue tamen eas, quarum fundatores ipsi exstiterunt, pro posse manu tenere et promouere intendimus, et si non plura eis conferendo, saltim ab antecessoribus nostris et aliis ipsis collata patrocinatus nostri deffensione eisdem conseruando. Cum autem nos quosdam exil ies et simplices, scotos uidelicet, diuine pietatis intuitu collegissemus, Wienne in predio nostro libere fundationis iure eos collocauimus, monasterium ibidem in honore beate ac gloriose dei genitricis Marie et beati Gregorii eisdem construendo, et redditus ad subsidium ibi dem deo famulantibus eisdem scotis benigna deuotione donauimus, quos in presenti pagina exprimi iussimus, una sepulture et aliorum, quam essent habituri iusticiam asscribendo. Decimam coquine no stra, duas parrochias, Pulca uidelicet et Echendorff cum attinen- tibus, et capellas Wiennensea, capellam sancti Pancratii, et capellam beati Petri, et capellam beate Marie, et capellam beati Rudperti, et in Chremse capellam beati Stephani, in Tuln capellam sanete Crucis
et unam (sic) mansum, Capellam beati Cholomanni in Lovp, in Wî- rochperge XII mansus cum attinentibus, in Ebersdorf XII mansus et unum dominicale, in Ladendorf XVI mansus cum attinentibus in Eippelinsdorf XVIIII mansus cum attinentibus, in Grihtsanssteten curiam uillicariam cum attinentibus, in Rnspach curiam villicariam et unam (sic) mansum cum attinentibus, in Erpurch iuxta Falchenstein Villi mansus cum attinentibus, in FuldramsdorfW mansus, mSwechent II mansas, in Wolfpeizxingen I mansum, In Hovmat mansus. Nos quoque et omnem posteritatem nostram vniuersamque familiam no- stram in eodem monasterio statuimus sepeliri. Huius rei testes sunt. Comes Hainricus de Schala. Comes Chunradus de Pilstein. Comes Levpoldus de Plaigen. Otto de Lengenpach. Vlricus de Asparn. Otto de Aschaim. Eberhardus de Rudnich. Albero de Chunringen et filius eius Hadmarus et frater eius Rapoto castellanus de Medlich et Rapoto filius eius et Otto de Purcharchsdorf. Wernhardus de Rawanstein. Vlricus dapifer. Berhtoldus de Iwanstal. Heinricus de Mistelbach. Irnfridus de Gnannendorf et alii quam plurimi. Acta sunt hec coram illustri coniuge nostra Theodora ducissa Austrie et filiis nostris Livpoldo et Heinrico, nec non et filia nostra Agnete. Hanc autem supradicte donalionis ac nostre confirmationis paginam presentem sigilli nostri impressione corroborauimus, nealiquis nostrum factum retractare audeat vel mutare. Data Wienne anno ab incarna- tione domini M°. C°. LX*. primo, X°. kal. maii.
Original auf Pergament mit Siegelrest — Peí, loe. cit. VI, I, 437, Nr. 163. — Hormayr, loe. cit. Abtheil. I, Bd. I, Urkunden pag. 25, Nr. 8.
Urkunden der Benedictiner-Abtei Unserer Lieben Frau zu den Schotten in Wien, ed. Hauswirth, 1859 (Google data) II. , in: Monasterium.net, URL </mom/BenedictinerAbteiWien/30e1476f-765e-4460-8482-d3d4f8d12fb5/charter>, accessed at 2024-12-12+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success