Urkunden der Benedictiner Abtei unserer Lieben Frau zu den Schotten in Wien vom Jahre 1158 bis 1418, Nr. XXXI. , S. 55
Current repository:
Urkunden der Benedictiner Abtei unserer Lieben Frau zu den Schotten in Wien vom Jahre 1158 bis 1418, Nr. XXXI. , S. 55


XXXI.
Fridericus dei gratia dux Austrie et Styrie ac dominus Car- mole omnibus banc litteram inspecturis salutem. Cvm protectionis nostre debito vniuersaliter omnium eeclesiarum iniurias pro viribus nostris propulsare et paci ecclesiastice prouidere ivre debeamus, specialiter tamen illas, que solum nos in suis necessitatibus respiciunt et que ad nos iure fundationis pertinent, que etiam nobis accuratius commisse sunt, amplius defensare et quieti ipsarum consulere debi- tum iudicamus. Inde est, quod nos, paterne institucionis successores in ecclesia Wiennensi Scotorum existentes, paterne etiam pietatis sequi decet deuotionem, vt, que ipsiusdiligentia eidem ecclesie contu- lit, hec et alia post hec superaddita distrahi nullatenus paciamur. Cvm enim varias ac diuersas iusticias in terra nostra iure requirere debeamus, nos tamen redditus ipsius ecclesie ab omni iure nostro, tam a placito prouinciali, quod uulgo Lanteidinch dicitur, quam a pabulo, quod marschalco nostro soluitur, videlicet Marchmutte, peni- tus excepimus et Iiberos esse statuimus apud quoslibet successores.
40
lude siquidem diuine contra nos indignationis offensam prouocare timeremus, vt, quod patris nostri traditio ad eternam optinendam salu- tem deo optulit, nos rursus ad veue nostros redire minus prouide co- geremus. Ne quis autem de cetero iudex siue preco siue etiam mar- schalcus aut quilibet officialis noster in bonis fratrum predicte eccle- sie intus aut foris aude.it occasione nostre repetende iustieie, quam prorsus eis remisimus, aliquid exigcre, distriete interdicimus et pre sentis scripti nostri pagina , quod sigilli nostri impressione muniui- mus, inhibemus. Testes etiam subscribentes qui sunt. Venerabilis episcopus Sekorensis Vlridis, Leuprandus prepositus Patauiensis, Livpoldus preposüus Ardacensis, magister Livpoldus plebanus Wiennensis prothonotarius noster, Gotschalcus plebanus de Hola- brunne, comes Chunradus de Hardeke, Anshalmus de Iustinge, Heinricus de Sevelde, Chadoldus de Pavmgarten, Heinricus de Prunne, Heinricus de Habespach, Chunradus de Zekinge, Cholo de Vrohhouen, Wolfkerus de Par ouo e, Otto de Walchunschirchen, Ditricus de Tobra, Trauslibus de Heimburch et alii quam plures Acta sunt hee apud Starchenberch anno dominice incarnationis mille sime ducentesimo quadragesimo quarto, quinto decimo kalen das Julii secunde indictionis.
Original auf Pergament mit Siegelrest. — Hormayr.Wien, Abtheil. I, Bd. I, Urkund. pag. 79, Nr. 26.
Urkunden der Benedictiner-Abtei Unserer Lieben Frau zu den Schotten in Wien, ed. Hauswirth, 1859 (Google data) XXXI. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/BenedictinerAbteiWien/3331d675-1f19-458f-95cc-1793ca19ed9e/charter>, accessed 2025-04-20+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success