Urkunden der Benedictiner Abtei unserer Lieben Frau zu den Schotten in Wien vom Jahre 1158 bis 1418, Nr. LXXXI. , S. 113
Current repository:
Urkunden der Benedictiner Abtei unserer Lieben Frau zu den Schotten in Wien vom Jahre 1158 bis 1418, Nr. LXXXI. , S. 113


LXXXI.
Nos Diemudis priorissa totusque conuentus sororum ad sanc tum Petrum in Noua Ciuitate ordinis fratrum predicatorum publice profitentes ad vniuersorum noticiam cupimus peruenire, quod nos red- ditusduarum librarumdenariorum, queexdonacione quond¡unHainrici de Spiegelueld bone memorie de domo Wienne sita in vico Rat- strazze dicto in linea Hesnarii in transuerso directe— contra domum fratrum de Valchenstain nobis annuatim emphiteotico iure, quod vulgariter purchrecht dicitur, soluebantur, honesto viro Chvnrado de Lintza , serenissimi domini Alberti Romanorum regis notario, nunc possidenti domum predictam vendidimus libere, simpliciter tradimus et concorditer assignamus pro viginti libris denariorum
Fontes. Abth. II. Bd. XVIII. ?
08
Wiennensis monete, de quibus nos esse recognoscimus et testamur integraliter expeditas, renunciantes ex nunc in antea omni iuri, quod nobis et domui nostre nobisque successuris in eadem competit aut posset competere in redditibus memoratis, prestanda per nos de red- ditibus ipsis Gwarandia et euictionis tutela iuxta loci eiusdem con- svetudinem approbatam. In cuius rei testimonium presentes exinde conscribi et nostro ac prions Wiennensis predicatorum sigillis volu- mus communiri. Testes sunt frater Hainricus Wiennensis, frater Hainricus Noue Ciuitatis, frater Herwicus Tulncnsis domorum priores, frater Otto subprior, frater Nicolaus lector, frater Wisinto Bohemus domus Wiennensis, frater Walchunus de Noua Ciuitate, frater Vlricus de Scharding, frater Haidenricus de Raschenloh et frater Petrus de Tulna, magister Otto plebanus de Ruspach, frater Hainricus conmendator prouincialis per Austriam de domo Teutho- nica, frater Chunradus Frivntspergarius et frater Otto conuersus procurator noster, Hainricus Lavblinus judex Noue Ciuitatis, Wal chunus Vautscho, Vlricus dePrukka, Hainricus Peuger, Chunradus Teuko ciues Wiennenses, Vlricus de Lintza, Vlricus de Noua Ciui tate et alii quam plures tide digni. Actum et datum in Noua Ciuitate anno domini millesimo ducentesimo nonagesimo nono in die beato- rum martirum Gordiani et Epimachi. Original auf Pergament mit zwei Siegeln.
Urkunden der Benedictiner-Abtei Unserer Lieben Frau zu den Schotten in Wien, ed. Hauswirth, 1859 (Google data) LXXXI. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/BenedictinerAbteiWien/48fcdca7-3752-4308-aed6-dd6e68a41fee/charter>, accessed 2025-04-20+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success