Urkunden der Benedictiner Abtei unserer Lieben Frau zu den Schotten in Wien vom Jahre 1158 bis 1418, Nr. XVIII. , S. 40
Urkunden der Benedictiner Abtei unserer Lieben Frau zu den Schotten in Wien vom Jahre 1158 bis 1418, Nr. XVIII. , S. 40


XVIII.
Livpoldus dei gracia dux Austrie et Styrie omnibus, ad quos presens scriptum peruenerit, salutem in perpetuum. Sciant omnes tatn presentes quam futuri, quod dominus Chunradus comes de Hardecke contulit ecclesie Scotorum sanete Marie in Wienna duas uineas apud Pulkam in loco, qui uocatur Haselportze post obitum suum et terram arabilem, cuius fruetu coluntur uinec ille; et ager ille sedet iuxta Pulkam in locis, qui uocantur in Rute, IIIIor agri in uno loco, ad eundem campum tria jugera pertinent, et sunt ex una parte ripe, in campo retro ecclesiam duo iugera, uersus uillam Schratental octo jugera; uinec iste sunt, quas plantauit primo Riperus senex iudex. In buius donationis memoria duas urnas uini de Ulis contulit uineis pre- dictus comes ecclesie Scotorum in Wienna singulis annis, quam diu uiuet. Ipso uero decedente illas uineas cum agro prefato sine ¡«licuius in mundo nee uxoris nec sobolis contradictione prefata possidebit eccle- sia. Peccora uero et pecudes, que sunt in curia ecclesie apud Pulkam, in agro comitis et suorum successorum in perpetuum pascua acci-
4
25
pient, sicut apud antecessores suos accipere consueuerunt. Vt autem donationem illam nullus in mundo ausu temerario infringere presumat, sigillis nostris et prefati comitis in omne euum fecimus roborari. Hoius rei testes sunt. Dominus Vlriens archidiaconus et dominus Vlricus plebanus de Draeschirchen. Dominus Rudolfиs de Potendorf. Dominus Marchwardus de Himperch et filii sui Irnfridus et Vlricus. Dominus Heinricus de Prunne. Dominus Helmwicus de Griezze. Rudgerus Stanturaz. Dominus Wido. Heinricus iudex. Rudgerus in cisor. Chunradus sueuus. Dominus Reinoldus. Chunradus Wirt et Dietricus frater eius. Et de familia prefati comitis. Petrus plebanus etHermannus capellanus eius. Heinricus diaconus. Isti sunt milites. Rudgerus Cengir et filius eius. Ortolfus et Chunradus filius eius. Hugo de Reits. Reichberus iudex et filius eius Perhtoldus. Chunra dus Tocharius et Rudgerus filius eius. Actum publice in ecclesia sancti Stephani Wienne. Anno M°. CC°. XX°. III°. kalendas Aprilis.
Original auf Pergament mit zwei Siegeln. — Pez, Thesaur. VI, H, pag. 72, Nr. 121. — Auf der Rückseite der Urkunde finden sich die Worte: �?ec sunt nomina iliorum, qui equitauerunt cum abbate Mateo et cum plebano Petro et cum Judice Berchtoldo Cunradi comitis de Bleie in agris, quorum fruetus pertinent ad eulturam uinearum, quas predictus comes contulit ecclesie sanete Marie ad scotos in Wienna post obitum suum, scilicet Felix prepositus, Dermicius magister uinearum claustri, Martialis magister curie. Chunradus notarius. Rubertus filius eius. Rudegerus Dupibe. Dipolt. Rudgerus. Ripero. Chunradus Wirt et alii quam plures.
Urkunden der Benedictiner-Abtei Unserer Lieben Frau zu den Schotten in Wien, ed. Hauswirth, 1859 (Google data) XVIII. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/BenedictinerAbteiWien/75978368-33ee-447e-8289-8bf49eea7a1b/charter>, accessed 2025-03-04+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success