Urkunden der Benedictiner Abtei unserer Lieben Frau zu den Schotten in Wien vom Jahre 1158 bis 1418, Nr. XLV. , S. 79
Current repository:
Urkunden der Benedictiner Abtei unserer Lieben Frau zu den Schotten in Wien vom Jahre 1158 bis 1418, Nr. XLV. , S. 79


XLV.
Nos Gerdrudis magistra et congregatio sanctimonialium de Porta Celi in Wienna notum esse volumus presentium inspectoribus tam futuris quam presentibus Christi fidelibus vniuersis, quod, cum Albertus dictus Pippingus, ciuis Wiennensis, aream quandam, quam a venerabilibus in Christo Johanne abbate et conuentu ecclesie sanete Marie Scotorum in Wienna possidebat, et de qua ipsis abbati et con- uentui prefatus Albertus singulis annis persoluebat duodecim denarios ratione proprietatis,de permission« predictorum abbatis et conuentus ac assensu nobis uendidisset, in strata Traibotonis perpetuo possi- dendam, in restaurum siue recompensationem arec sepedicte, memo- ratus Albertus antedictis abbati et conuentui proprietatis aream aliam in strata, que vocatur Wiltwercherstrazze, cuius ius proprietatis apud Johannem ciuem Wiennensem pertinere dinoscitur, iure proprieta tis taliter assignauit, quod ipsis videlicet abbati et conuentui singulis annis in festo beati Georgii de predieta domo cum omni iure, quod
04
ratione proprietatis in eos cadere potuit, duodecim denarii censuales plenarie persoluantur. In cuius rei testimonium et cautelam presen- tem litteram subnotatis etiam testibus tam sigilli vniuersitatis ciuium Wiennensium, quam et nostri numimine fecimus fideliter communiri. Testes huius rei sunt hii. Magister Dietricus plebanus de Polan procurator sanctimonialium predictarum. Otto plebanus de Mvelbach. Willehelmus Scherant. Cunradus Camber. Ortwinus ante Schotos. Vlridis Purchman. Altmannus. Cliunradus Premo. Pitrolfus. Lam- bertus. Sifridus. Officiales Scotorum. Heinricus notarius Schotorum et alii. Datum Wienne anno domini M°. CC°. LXXIIa. VIII°. idus Decembris.
Original auf Pergament mit einem Siegel, das zweite fehlt. -— Peí, Thesaur. VI, II, pag.120, Nr. 213. — Hormayr, Wien, Abtheil. I, Bd. I, Urkunden pag.89, Nr. 32.
Urkunden der Benedictiner-Abtei Unserer Lieben Frau zu den Schotten in Wien, ed. Hauswirth, 1859 (Google data) XLV. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/BenedictinerAbteiWien/90cb6926-d82f-462f-9ba9-d50bfad5635e/charter>, accessed 2025-04-21+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success