Urkunden der Benedictiner Abtei unserer Lieben Frau zu den Schotten in Wien vom Jahre 1158 bis 1418, Nr. LXVII. , S. 98
LXVII.
Ut rerum in preterito gestarum noticia liquere possit posteris in futuro, placuit ab antiquo maturitati sapientum, huiusmodi litte- rarum et testium memorie commendari. Nos igitur Jacobus dictus de Hoya, ciuis Wiennensis, rector officiorum per Austriam, vna cum vxore nostra Gertrude tenore presencium constare cupimus vniuersis, quod consedentes in domo nostra in loco familiari de salute anime meditantes ex quadam deuocione diuinitus inspirata redditus duo- decim talentorum, trium solidorum cum viginti denariis, sitos circa cimiterium sancti Petri in Wienna et alibi vbicumque, velud in instru mento super hoc confecto specificati plenius continentur, quos tytulo proprietatis dandos vel ordinandos ad nostre arbitrium voluntatis comparaueramus apud dominum Willehelmum venerabilem abbatem
S3
et conventum sanete Marie Scotorum in Wienna de licencia et con sensu reuerendi patris et domini Wernhardi, venerabilis episcopi Patauiensis, quodam graui necessitatis artyculo eorundem Scotorum ecclesie inminente, sani mente et corpore restituendos decreuimus et ex nunc restituimus tali forma et modo, ut post curricula vite nostre ad vtilitatem ipsius monasterii et seruiciuim dei cum omnibus suis attinenciis, quemadmodum eos possedimus, absolute et libere reuertantur, reddentes eis ex nunc priuilegium super hoc confectum, ad maiorem euidenciam et cautelam volentes attencius et petentes, vt idem instrumentum vna cum presenti ad efficaciam animarum nostrarum inuiolatum et incorruplibile conseruetur, non obstante ordinatione quadam sLue testamento, quod quodam tempore precedente quadam egritudine inpellente feceramus, quam uel quod non solum omnimodis inmutatum, verum eciam cassum et irritum uunciamus. Hac protestationefretivolumus, utpresens facta conditio testamenti inmobilis perpetuo perseueret, renunciantes ex nune auetoritate iuris, que dicit, voluntas testatoris est deambulatoria quoad uiuit, sed bac auetoritate vti volumus, quod testamentum hominis inmobile perseueret, quod per testatoris obitum confirmatnr. Preterea profitemur, nos alibi, in Lubiis videlicet in Wienna, decem et octo librarum redditus possi- dere, emptos tantummodo pro nostrarum beneficio personarum, qui similiter post tempora vite nostre ipso iure redire ad utilitatem dicti cenobii quouis semoto dubio tenebuntur, prout in instrumento super hoc dato specialiter est expressum. Insuper ex gratia spe- ciali decimam in Chomanstorf, ad eos et eorum ecclesiam pertinen- tem, saluis minutis decimis nobis liberaliter contuleruut possidendam, vt supra, tempore vite nostre dono gratuite pietatis, que vna cum aliis supratactis omnibus ad dicti cenobii usus sine mora et inpedimento quolibet reducentur. In cuius rei testimonium et cautelam presentes eis assignauimus litteras, predicti venerabilis episcopi Patauiensis et nostro et aliorum amicorum nostrorum munimine roboratas, cum testibus subnotatis videlicet, dominus Wernhardus de sancto Nycolao, dominus Fridericus de Gvmpendorf sacerdotes, dominus Rimboto Zehlevp, dominus Chvnradus ivdex Wiennensis, Pilgrimus etGeorius fratres dicti Chriglurii et plures alii fide digni. Datum et actum Wienne anno domini millesimo ducentesimo octuagesimo nono in festo beati Georii.
Original auf Pergament mit einem Siegelrest; drei Siegel fehlen. — Hor- mayr, Wien, Abtheil. \, Bd. II, Urkunden pag. 61, Nr. 62.
6*
н\
LXVin.
1291, 13. Juni, Passan. — Wernhard, Bischof von Passaи, bestätigt dem Schotten- Kloster zu Wien wiederholt die Urkunden des Cardinal-Legaten Guido und des Bischofs Rüdiger con Passau in Betreff der Incorporation der Pfarre Pulkau.
Wernhardus dei gratia ecclesie Patauiensis episcopus omnibus imperpetnum. Etsi iuxta debitum officii nostri singulis nostre dyocesis ecclesiis paterna superintendent» diligencia debeamus et earum necessi tates misericorditer releuare, circa nonnullas ipsarum beniuolenciam diflundimus ampliorem, quas ope nostra nouimus amplius indigere, quarumque defectus exposcunt, vt earum lapsui succurramus. Nouerit igitur tam presens etas quam successura posteritas, quod dilectus in Christo frater Wilhalmus , abbas monaster» sanete Marie Scotorum in Wienna, litteras bone memorie domini Rvdgeri Patauiensis epis- copi, predecessoris nostri, in nostra ac venerabilis capituli nostri presencia constitutus, nobis exhibuit per omnia in bec verba. (Folgt die pag. 36, Nr. XXVII abgedruckte Urkunde ddo. 1237.) Item litteras felicis recurdationis domini Gwidonis, T. T. saneti Laurencii pres- byteri cardinalis, apostolice sedis legati similiter, in bec verba. (Folgt die pag. 53, Nr. XLII abgedruckte Urkunde ddo. 19. Mai 1267.) Adten- dentes igitur ex litteris supradietis et alias per documenta legitima informati, quod predictus predecessor noster fruetus et prouentus ecclesie parrochialis in Pvlka, que ad dictum monasterium patronatus tytulo pertinebat, ad mensam abbatis et fratrum ibidem iure perpetuo dudum legitime tradidit et donauit, videntes etiam idem monasterium ad talem deuenisse inopiam, vt etiam nostris temporibus dicta»gratia et releuamine plus ceperit indigere, donationem predietam de consensu capituli nostri ratam tenentes et gratam, eam auetoritate presencium innouamus, predictos fruetus et prouentus ad mensam abbatis et fra trum predictorum iure perpetuo quemadmodum in antea concedendo, predietas etiam litteras predecessoris nostri supplendo faliter decla- ramus. Abbas namque, qui pro tempore fuerit, de consilio et voluntate sui conventusunumfratremsuiordinis in ecclesia instituet antedicta, qui domum et curam temporalem gubernabit, episcopo, arebidiacono, legatis et nuneiis sedis apostolice de consuetis iuribus respondebit, duos habe- bit seculares sacerdotes,qui plebem indiuinisetsacramentisecclesiasti- cisprocurabunt, et illis nosdeputabimus pro uestibusetaliisnecessariis
S3
de fructibus ipsius ecclesie porcionem, quorum unus nostra capitula et conuentus archidyaconorum et decanorum tenebitur visitare. In quorum omnium testimonium et perpetuam firmitatem presentes liueras nostro et capituli nostri sigillis iussimus communiri. Datum Patauie anno domini millésime ducentesimo nonagesimo primo idus Junii. Original auf Pergament mit zwei Siegeln.
Urkunden der Benedictiner-Abtei Unserer Lieben Frau zu den Schotten in Wien, ed. Hauswirth, 1859 (Google data) LXVII. , in: Monasterium.net, URL </mom/BenedictinerAbteiWien/bd6f17cf-0572-41a6-b1ae-e0dd2cbf9d93/charter>, accessed at 2024-12-04+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success