Urkunden der Benedictiner Abtei unserer Lieben Frau zu den Schotten in Wien vom Jahre 1158 bis 1418, Nr. CCCLXXI. , S. 464
CCCLXXI.
449
malo ingenio ducti, sed zelo sincere deuocionis accensi, ex sua certa sciencia, grata et spontanea voluntate, certo proposito et sano intel lectr], et quia rei veritas sic se habet, solum deum pre oculis haben- tes, in ueritate palam et publice ac sollempniter sunt confessi, quod spectabilis ac nobilis dominus dominus Johannes dei gracia sacro- sancti romani imperii purcgrafus Madwurgensis et comes in Hardekka, eorum dominus graciosus, attendens, inter opera cetera pietatis diuini cuitus augmentum et animarum salutem crebrius commendari, pro perpetuitate diuini officii singulis diebus incapella corporis Christi in Pulka maturis horis celebrandi ipsam eandem capellam dotauit,dans, conferens et donans, dedit contulit et donauit ipse dicte capelle et cappellanis ipsius, quicumque pro tempore fuerint, de habundanti'sue liberalitatis gracia vineas infrascriptas, sex quartalia sita in districtu opidiP«tt-a in monte dicto pei derLantstrazz, duo quartalia vinec in monte dicto auf der Würleitten, duo quartalia in monte dicto Iligl, duo quartalia vinec in monte dicto Holczpewnt, item duo quartalia vinec in Kueperg, item duo quartalia vinec retro ecclesiam parrochialem in Pulka, tria quartalia vinec in monteNewstiffi, item duo quartalia dicta Lichtschirpp, item quinque JHgera agrorum et duo pomeria, omen jus et dominium ac possessionem predictorum bonorum omnium cum omnibus eorundem fructibus, juribus, pertinenciis ac vniuersisobuencionibus li bere transferens in dictam capellam corporis Christi in Pulka nouestruc- ture et in ipsius cappellanum, quicumque pro tempore fuerit, nichil sibi et heredibus suis penitus juris in bonis huiusmodi reseruando, adiciens, quod singulis annis in festo sancti Michaelis in cognicionem domini sibi, utputacomiti predicto et suis posteris, de quolibet quartali vinea- rum predicto septem dónanos etobulum Wiennensis monete, et de agris septuaginta quatuor denarios dicte monete, similiter abbati Jero- censi singulis annis die predicto de prefatis duobus pomeriis octo- ginta quatuor denarios monete predicte, jure emphiteotico in po- sterumsoluereteneatur, quicumque capelle predicte pro tempore fuerit capellanus. Et ut predicta capella et ipsius cappellani, quicumque fuerint, precxpressis bonis omnibus inposterum libere perfruantur, sub sue interposicione fidei recognouerunt discreti predict]', dictum dominum comitem promisisse, quod quemlibet ipsius dicte capelle capellanum ab omni impeticione absque ipsius dispendio efficaciter deffendet et reddet liberum et solutum, de quibus recognicionibus dicti discreti viri singuli et quilibet eorum in solidum petiuerunt, sibi
Fontes. Ablh. II. lid. Will. 29
450
fieri vnum uel plura publicum instrumentum vel instrumenta publica per me notarium infrascriptum. Acta sunt hec in domo judieis in Pulka anno domini millesimo trecentesimo nonagesimo septimo, in- dictione quinta, die quinta mensis Februarii, hora vesperorum vol quasi, pontificatus vero sanctissimi in Cbristo patris et domini nostri domini Bonifacii diuina prouidencia pape noni anno octauo, presen- tibus discretis \irisdomino Stephano m Pulka socio, Michahele ibidem scolarum rectore et Johanne ipsius rectoris succentore, presbyteris et clericis Patauiensis dyocesis et quam pluribus aliis fide dignis testibus, adhec vocatis specialiter et rogatis.
Et ego Conradus Friderici Pat. dyoc., publicus Signum auctoritate imperiali notarius, predictis recognicionibus et singulis aliis, dum sic, ut premittitur, agerentur et fierent, vna cum prenominatis testibus presens fui eaque sic fieri vidi et audiui, et manu propria conscribens in banc publicam formam redegi, signoque et nomine meis solitis et consuetis signaui, in euidens testimonium pre- missorum omnium requisitus pariter et rogatus. Original auf Pergament ohne Siegel.
Urkunden der Benedictiner-Abtei Unserer Lieben Frau zu den Schotten in Wien, ed. Hauswirth, 1859 (Google data) CCCLXXI. , in: Monasterium.net, URL </mom/BenedictinerAbteiWien/c1bbfa2e-acd7-4c3b-a22a-a7fab9824475/charter>, accessed at 2024-12-04+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success