Urkundenbuch des Benedictiner Stiftes Seitenstetten, Nr. XXXVI. , S. 60
Urkundenbuch des Benedictiner Stiftes Seitenstetten, Nr. XXXVI. , S. 60


XXXVI.
Fridericus. dei gratia Romanorum Imperator. semper Au gustus. Jerusalem et Sicilie Rex. Suadente religionis cultu nostra clementer inducitur Celsitudo. ut piis religiosorum petitionibus fauorabiliter annuamus. Hinc est. quod tenore presentium notum fieri uolumus uniuersis. quod fratres de Sitansteten. fideles nostri. presentaient nostre Curie quoddam scriptum. quod a clare memorie Liupoldo quondam duce austríe ipsis fuit clemen ter indultum. Serenitati nostre humiliter supplicantes. quatinus. dictum scriptum innouare. et de nostra confirmare dementia dignaremur. Cuius tenor talis est.
Folgt das Diplom de 1203.
Nos itaque ipsorum deuotis supplicationibus benignius incli- nati. presentatum Curie nostre scriptum predicti ducis scribi et innouari mandauimus. illud et omnia. que continente in eo de superhabundanti gratia confirmantes. Quapropter uniuersis pre sentis scripti mandamus edicto. quatinus iuxta predicti ducis collationem et confirmationem nostram indultam eisdem fratri- bus gratiam inuiolabiliter obseruetis. nee contra presentis inno- uationis nostre et confirmationis tenorem. uenire aliquatinus presu- matis. Quod qui presumpserit. indignationem nostri Culminis se nouerit ineursurum. Ad cuius innouationis et confirmationis nostre memoriam et robur perpetuo ualiturum. presentem pagi nam fieri feeimus. nostro sigillo munitam. Huius autem rei testes sunt . . . Salzeburgensis et . . . Moguntinus archiepiscopi. . . . Babenbergensis . . . Ratisponensis Imperialis aule cancellarius. et . . . patauiensis episcopi. . . . Burgrauius de Nurenberc. Gode- fridus de hoenloch ... de hardekke et ... de bleien comites. Heinricus de pru/nne et Irnfridus de hirnperc. et alij quam plures.
Datum apud wienam anno dominice Incarnationis Mille- simo. Ducentesimo. Tricesimo Septimo Mense Aprili. Decima Indictione.
45
Original auf Pergament; das Siegel an gelben und rothen Seidenfäden abgefallen.
Abgedruckt in Hormayrs Arch. f. Gesch. Jhgg. 1827. S. 504.
Erzbischof von Salzburg: Eberhard IL 1200—46.
von Mainz: Sigfrid Ш. Bischof von Bamberg: Ekbert 1203—37.
von Regensburg: Sigfrid 1237—46.
von Passau: Eudiger 1233—50. Grafen von Plaien (Hardek) Otto und Conrad.
Urkunden des Benedictiner Stiftes Seitenstetten, ed. Raab, 1870 (Google data) XXXVI. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/BenedictinerStiftesSeitenstetten/097e1a35-3d5b-4cb3-b5d7-df4cc9ba9efc/charter>, accessed 2025-03-16+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success