Urkundenbuch des Benedictiner Stiftes Seitenstetten, Nr. XXXII. , S. 57
XXXII.
Ego Cunradus. gratia dei minister humilis s. Marie in sidansteten omnibus Christi fidelibus in perpetuum. Amen.
Diuinum preceptum est. ut bonis bona reddamus. Hoc ergo adtendentes. predium quod dom. Ludwicus s. Marie donauit. et oblationes et alia bona. que monasterio nostro contulit. in me- moriam reuocauimus. eum cum assensu fratrum in peticione sua exaudiuimus. et duobus filiis eius. Cunrado scilicet et Mahtildi beneficium. in quo domum habet. tali condicione concessimus. ut post mortem eius XXX denarios monasterio si superuixerint. pro omni iure persoluant. siue unus siue uterque superstites fuerint. et post mortem illorum si filios habuerint. illi. si aliam non potuerint obtinere gratiam. libere cum omni suppellectili sua discedant. dato semine quod ad iusticiam agrorum noscitur pertinere. Vxori quoque eiusdem Ludwici usum decimarum. quas a monasterio habet. post mortem eius in proximo anno concessimus. ut postea monasterio libere deseruiant. Et huius rei testes sunt et donationis trium talentorum. que idem Lud wicus monasterio pro tali conuentione donauit. Sifridus et filii eius. Cunradus et Rudgerus. Wolf ramus et filius eius heinricus. Mahilinus et filius eius pero. Rudolfus preco. et filii pernhardi. Sifridus, Heinricus. Rudgerus. Hilprandus de horaue.
Original auf Pergament; Siegel wie oben; doch ist der Avers abgelöst.
Auch dieser Urkunde mangelt jede Zeitangabe; ich reihe sie der vorigen an, da der in beiden erscheinende dominus Ludowicus ohne Zweifel ein und derselbe ist.
Urkunden des Benedictiner Stiftes Seitenstetten, ed. Raab, 1870 (Google data) XXXII. , in: Monasterium.net, URL </mom/BenedictinerStiftesSeitenstetten/1114fc99-58bb-4e99-a5ef-7324bf3d96a0/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success