Urkundenbuch des Benedictiner Stiftes Seitenstetten, Nr. XVII. , S. 41
Urkundenbuch des Benedictiner Stiftes Seitenstetten, Nr. XVII. , S. 41
XVII.
In nomine sanete et individue Trinitatis. Liupoldus Dux Austrie et Stirie. Omnibus Christi fidelibus in perpetuum. Amen.
26
Quanto nos maioribus curis solium terreni principalis reddit sollicites. tanto propensior i studio nos conuenit circa pauperes Christi esse sollicites. ut eos mereamur apud omni- potentnm deum habere intercessores. quibus usu temporalium pie existimus prouisores. Qua propter iustis postulationibus Chunradi reuerendi abbatis de sytanstetin hanc pietatis intuitu gratiam indulsimus. ut scilicet ministeriales nostri. ubicumque terrarum fuerint constituti. quicquid eis diuinitus fuerit inspira- tum liberam habeant potestatem ad predictum monasterium sanete Marie pro remedio anime sue contradere. Sed hec libe- ralitatis nostre deuotio ne in posterum aliqua fraude diabolice artis infringi ualeat. sed in perpetuum rata et inconuulsa per- maneat. presentem paginam scribi. et eos. qui presentes fuerunt. in testimonium subscribi. et sigilli nostri inpressione mandaui- mus roborari. Isti presentes fuerunt. Comes Eberhardus de dornberch. Marchwardus abbas garstensis et capellanus eius hil- tebrandus. et prepositus eius Olríais, Dominus Walchun de ual- chenberck et filius eius Rapoto. Gundacher de styre. et filius eius Gundacher et Duringus. Ortolfus de tegrinbach. March- uuardus de hinteberch. Eberhardus et Rudolfus de ternberch. Du ringus de blesse. et frater eius Imbrico. Otacher de bleticha. Duringus de oede. Richerus de lanzenberch et frater eius Fride- ricus. Gerlochus de viehte. Marckwardus schecche et Otto secche (sic). Rudolfus de pernrute. Engilschalchus de ense. Engilschal- cus de huzzingin. Çhunradus de stainbach. Dietricus de narde. Pilgrimus et frater eius Otto de wisenbach. Hec facta sunt apud Ense. Anno Incarnationis dominice Millesimo Centesimo Nona gesimo III". Indictione VIIIa.
Ego Vlricus silgillaui (sic) ex mandato domini Liupoldi ducis Austrie styrieque presentem hanc paginam presente hartungo camerario.
Original auf Pergament; Reitersiegel an grünen Seidenfaden.
Urkunden des Benedictiner Stiftes Seitenstetten, ed. Raab, 1870 (Google data) XVII. , in: Monasterium.net, URL </mom/BenedictinerStiftesSeitenstetten/6e121bb3-3e97-4b1f-8c60-cf116267eb82/charter>, accessed at 2024-12-26+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success