Urkundenbuch des Benedictiner Stiftes Seitenstetten, Nr. XCVI. , S. 127
XCVI.
In nomine domini amen. Quia statutum et in laudabilem consuetudinem est deductum. vt legitimi actus hominum com- mendentur memorie scripturarum, ac per hoc vniuersa calump- niandi materia subtrahatur et litigatoribus injuriosa litium occasio non tradatur. Nos Wernhardus dei gratia Patauiensis Ecclesie Episcopus recognoseimus. profitemur. ad presentium etiam et futurorum noticiam pervenire cupimus, a felicis recordationis Chumado predecessore. nostro patauiensis scilicet Ecclesie Epis- copo priuilegium datum Monasterio Glvnicensi per omnia in hec verba.
In Nomine Sanete et indiuidue trinitatis. Chvnradus dei gratia Patauiensis Episcopus. Officii nostri ratio postulare vide- tur, vt ea, que ad quietem et commoditatem ecclesiarum nostra- rum speetant. ordinare nos et traetare debeamus. Hinc est quod nos inter fratres nostras. abbatem fridericum de Sitensteten et vlricum abbatem de Glvnich legitime commu- tationis concambium fecimus. Etenim cum decimationes de agris Monasterii Glvnicensis ad Monasterium Sitensteten ex antiquo pertinent, fratres invicem gravabant. et inter dantes et
112
accipientes moleste sepe contentiones oriebantur. Nos igitur pro bono pacis et concordie. nec non vt quietius et commodius habe- ant vtraque Monasteria. majorque sit ambornm vtilitas. mansuui vnum in Ilbunge Spach. et pratum vnum iuxta flumen vrla. ad viginti plaustrata feni et duos mansus iuxta flumen Erla, de bonis Glimicensis monasterii ad Seitansteten traiecimus. et pro hiis omnem decimationem. quam Sitanstetenses habebant. ab Ensgrvnde usque in Glvnich ipsi Glvnicensi monasterio donaui- mus. per manus vtriusque loci aduocatorum. Arnhalmi videlicet exparte Gltmiceimum. et Egenonis exparte Sitanstetensium. pre- fatis abbatíbus et vtriusque loci fratribus parí voto et communi voluntate in id ipsum consentientibus. vt ergo actio hec huius legitime commutationis firmiter et inconfulse (sic) etatibus con stare valeat, paginam hanc inde conscribi ac sigilli nostri im- pressione roborari precepimus. omnem hominem. qui eam vio lare presumpserit. excommvnicationis vinculo innodantes. Si semel aut bis commonitus emendare noluerit. Testes autem sunt. Ex clero. Sigehardus abbas Gaerstensis. Frídericus abbas de Sitansteten. Altmannus de Haedershoven. Gundeibertus de Wiztra. Plebani. Ex laicis per aurem attracti. adelramus de vrla et frater eius Egeno. Arnhalmus de volchenstorf. Erchenpolá/us. Pilgrinus. Fridericus fratres de Hagwalde, ministeriales Ecclesie Bdbenbergensis. Hertwicus Bovm. Gundachei\ et filius eius Gund- acher. Engescñalcus et fratres eius. Sighart. Laentfrit de Egel- pach et alii multi. Acta sunt hec. anno dominice incarnationis M". C°. L°. I". Regnante domino Chunrado Romanorum Rege glorioso et semper augusto. anno Regni eius XV. Indictione prima, Mense January. feliciter amen.
Antiquum igitur Priuilegium prenotatum memorati monasterii Glunicensis renouantes. ne ex vetustatis ipsius figura valeat eidem in aliquo derogari. commvtationis legitime concambium. a pre- dicto memorie recolende chvnrado Patauiensis Ecclesie Episcopo rite factum nos Wernhardus Ecclesie memorate Episcopus rati- ficamus presentibus. volentes, dictum Priuilegium dictorum fra- trum monasterii Glvnicensis vsibus profuturum non destrui. sed seruari. nec a quoquam quomodolibet viciari. decernentes ipsum vtpote ratum et firmum in suo robore duraturum. In cuius rei testimonium presentes nostre renouationis sigilli nostri volumus patrocinio communiri. acta sunt hec anno domini M. CC. Nona gesimo secundo. in die sancti andree apostoli. in predicto mona-
\
113
sterio Glunicemi presente domino Offone, venerabili abbate et fratribus fere cunctis eiusdem loci. Militibus Nobilibus. Heinrico de volchenstorf. chvnrado do volchenstorf. ditmaro do Tuersendorf. Ottone de zaenning Marschalco nostro. Pilgrino Pincerna nostro. vlrico Capellano nostro. Notariis nostris aelblino et aelblino, et aliis quam pluribus fide dignis.
Aus einer im к. к. Haus-. Hof- und Staats-Archive erliegenden Abschrift saec. XIX. auf Papier.
Abgedruckt in Kurz, Beiträge zur Gesch. des Land. O. Oe. Bd. III. S. 309 und O. Oe. Urkundenbuch II. Band S. 255.
Ilbungensbach heute Ilmersbach in der Pfarre Biberbacli. Ennsgrunde am linken Ufer der Enns gegen Winkling in der Pfarre Dietach.
Urkunden des Benedictiner Stiftes Seitenstetten, ed. Raab, 1870 (Google data) XCVI. , in: Monasterium.net, URL </mom/BenedictinerStiftesSeitenstetten/7776b4cf-5a8f-434d-9754-55fe9ef379ea/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success