Urkundenbuch des Benedictiner Stiftes Seitenstetten, Nr. LXVIII. , S. 97
LXVIII.
Heinricu s dei gratia Propositus et Chalhohus Canonieus Ratisponensis Iudices a Sede apostolica delegati. idemque Chal hohus vicem gerens domini Erbonis in eadem causa delegati. viro prouido et discreto Decano Laureacensi salutem et frater- nam in domino caritatem. Noueritis quod nos cognitis cause mentis inter procuratorem abbatis et conuentus de Sytansteten ex vna parte. et procuratorem Eberhardi et Heinrici Sacerdo- tum in Waidhouen et Holnstein ecclesiarum ex altera. qui Sacer dotes conquerebantur coram nobis se per Abbatem de Glevnich et a vobis sententia excommunicationis et interdicti contra iuris debitum notatos. et quamuis hac ratione et aliis multis rationi- bus dicerent sententias esse nullas ipso iure. tamen ipsos ab- soluimus ab huiusmodi sententiis ad cautelam. recepta primitus a procuratore ipsorum et nomine eorum satisdatione de parendo iuri et iudicatum soluendo. vnde uolumus et mandamus uobis auctoritate apostolica. qua fungimur firmiter precipientes. qua- tinus prefatos Sacerdotes publice in ecclesia uestra denuntietis coram Clero et populo ab huiusmodi sententiis absolutos ad cautelam, ipsosque ad omnes actus legittimos admittatis. Datum et actum aput Ratisbonam in maiori ecclesia. anno domini M°. CC°. LXV°. Septimo kalendas Nouembris.
Original auf Pergament, ein Siegel fehlt. Geheim. Haus-Arch. Abgedruckt in den Font. Eer. Austr. Bd. II. 1. 65.
Urkunden des Benedictiner Stiftes Seitenstetten, ed. Raab, 1870 (Google data) LXVIII. , in: Monasterium.net, URL </mom/BenedictinerStiftesSeitenstetten/ac9dc961-87ea-47e4-be09-faa8e36af36f/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success