Urkundenbuch des Benedictiner Stiftes Seitenstetten, Nr. XXXI. , S. 56
Urkundenbuch des Benedictiner Stiftes Seitenstetten, Nr. XXXI. , S. 56


XXXI.
In nomine sanete ac indiuidue trinitatis. Ego chunradus. dei gratia abbas de Sitansteten. humane nature fragilitatem oculo mentis inspiciens. testamentum quoddam. ne a cellula memorie excludatur. scripto commendare et sic saltem posteris reseruare dignum duxi. Notum ergo facio tam presentibus quam eorum successoribus. quod miles quidam nostri monasterii de marhe- staine. Sifridus nomine. predium quoddam in winthage per manum potestatiuam sifridi de gliuze. suorum quoque nemine renitente. sed potius omnibus benigne consentientibus et idem petentibus sub uineulo condicionis prefato monasterio delegauit. Con ditio in hunc modum habita est. quod ipse Sifridus uita comite prememoratum predium possideret. singulis tamen annis ob prefate rei memoriam quinque denariis preta- xato monasterio teneatur. Verum post uite sue terminum cui- eunque suorum idem predium assignaret possidendum eisque V denariis ipse ac tota sua posteritas supradicto monasterio teneatur. Si uero posthac ab hereditate caderet. monasterio libere seruiret. Quod sie casu fortuito uenale fieret. prefati loci fratribus primitus offerretur. si uero ipsis emere nolentibus alter emeret. eisdem quinque teneretur. Hums rei testes sunt. Alber tus de beheimberge. Pilgrimus de gliuz. Rudegerus iudius. Engel- scalcus filius eius. Sifridus de gluz. Ludewicus. Alram de biber- bach. Ditmarus frater eius. Alram stans. Ekebertus liber. Pero dux. Heinrici duo de rubenech. et alii quam plures.
Original auf Pergament; Siegel mit Avers und Revers an einer Hanf schnur.
Die Urkunde ist ohne Datirung; ihre ganze Beschaffenheit jedoch weist auf die erste Hälfte des 13. Jahrhundertes. Da ferner darin Zeugen vor kommen, die auch im Diplome des Bischofes Manegold von 1210 auftreten und der Aussteller der Urkunde ein Abt Conrad ist, dürfte ihre Abfassung ge nauer in die Zeit von 1223—30 fallen. Das Jahr 1225 ist übrigens willkür lich von mir angenommen.
41
Urkunden des Benedictiner Stiftes Seitenstetten, ed. Raab, 1870 (Google data) XXXI. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/BenedictinerStiftesSeitenstetten/ae33c2b4-113d-4e62-98ef-716f3986fae6/charter>, accessed 2025-03-14+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success