Urkundenbuch des Benedictiner Stiftes Seitenstetten, Nr. XXVI. , S. 52
Urkundenbuch des Benedictiner Stiftes Seitenstetten, Nr. XXVI. , S. 52


XXVI.
Honorius episcopus. seruus seruorum dei. Dilectis filijs .... Abbati et Conueritui Monastery in Sitanstetin. Salutem et apostolicam benedictionem. Sacrosancta Romana ecclesia deuotos et humiles filios ex assuete pietatis officio propensius diligere consueuit. et ne prauorum hominum molestijs agitentur. eos tamquam pia mater sue protectionis munimine confouere. Eapropter dilecti in domino filij. uestris iustis postulationibus grato concurrentes assensu. locum. in quo diuino estis obsequio
mancipati. cum omnibus bonis. que impresentiarum rationabiliter possidet. aut in futurum prestante domino iustis modis poterit adipisci. sub beati Petri et nostra protectione suscipimus. Speci- aliter autem ecclesias. possessiones. uineas. nemora et alia bona uestra. sicut ea omnia iuste ac pacifice possidetis. uobis et per uos monasterio uestro auctoritate apostolica confirmamus. et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre protectionis et confirma- tionis infringere uel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit. indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum Laterani II. kal. Maij. Pontificatus nostri Anno Quinto.
Original auf Pergament; huile.
Urkunden des Benedictiner Stiftes Seitenstetten, ed. Raab, 1870 (Google data) XXVI. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/BenedictinerStiftesSeitenstetten/b8713398-4035-4566-9fa6-594797a8dff1/charter>, accessed 2025-03-14+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success