Urkundenbuch des Benedictiner Stiftes Seitenstetten, Nr. XXX. , S. 55
XXX.
In nomine domini. Amen. Chunradus dei gratia Ratispo- nensis episcopus. omnibus in perpetuum.
Protestamur per scriptum presens. et per ipsum ad noticiam presentium et futurorum reducimus. quod de licentia nostra est. et quod ratam habemus contradicionem siue donationem et testamen- tum siue uenditionem. quamcumque ministeriales ecclesie Ratis- ponensis de propriis ipsorum prediis fecerunt hactenus ecclesie Sitansteten. uel adhuc fecerint in futurum. Istam autem licen- tiam et rati habitionem. ne a successoribus nostris episcopis Ratisponensibus reuocari debeant aut possint in irritum. pre senti scripto et sigillo nostro et sub notatione testium. qui pre sentes fuerunt. fecimus communiri. Testes autem hü sunt. Magister Robertus decanus. Vlricus uicedecanus et custos. Gel- phradus capellanus. canonicus ecclesie Ratisponensis. Eberhardus scolasticus. Rudigerus canonicus ueteris capelle. Laici. Chunradus de Hohenuels et filius eius Chunradus et sororius eius wirnt de Helfenberch. Karolus de Egelolfesh. Heinricus de Ramesdorf. Chunradus de Schallenheim. Chunradus de Egelolfesh. Gebhardus de Lancingen. Heinricus Osterman et Ortwinus camerarii. Wern- herus de Innenkoven. prepositus de Bechlarn. Eberhardus cellera- rius de Bechlam. et alii quam plures. Acta anno domin. in- carn. M°. CC°. XXШР. Indictione XIIa . Datum apud Sitansteten. eodem. incarnat. XI. kalend. Julij.
40
Original auf Pergament; das Siegel au rotheu Seideufäden herabhängend stark zerbrochen.
Urkunden des Benedictiner Stiftes Seitenstetten, ed. Raab, 1870 (Google data) XXX. , in: Monasterium.net, URL </mom/BenedictinerStiftesSeitenstetten/c8f1cb1c-4402-4bbc-8229-e25367cfd301/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success