Urkundenbuch des Benedictiner Stiftes Seitenstetten, Nr. X. , S. 28
In nomine sanete et indiuidue Trinitatis. Wigmanus dei gratia sanete Magdeburgensis ecclesia archie- piscopus.
13
Quoniam non solum res exigue. uerum et eximie. que nec scripto nec aliquo signo denominate sunt. labentis tempo- ris uetustate plerumque in obliuionem cadunt. ne ea que ratio- nabiliter agimus. dampnosam in posterum contrarietatem inueniant. opere precium arbitrati sumus. ut scripta nostra ea posteritati elucident et distinguant.
Notum itaque facimus uniuersis Christi fidelibus. tam futuris quam presentibus. quod nos pro salute nostra. nec non et parentum nostrorum partem saltus nostri iuxta Ibise cum omni utilitate. in pascuis scilicet. molendinis. piscationibus et uenationibus sollempni donatione. sanete Marie in Sithansteten legitime tradidimus. ea conditione. ut pro honore dei et nostra salute ibidem cella construatur. et diuinum seruicium perpetuo inibi peragatur. Hec autem nostra donatio sub his terminis comprehenditur. a loco scilicet Ibisizegemunde. ubi fluuium Ibise riuulus. qui Arzibach dicitur intrat. et sicut illius alueus sursum ascendit ad alterum riuum. qui Ogenbach appellatur. et sicut ille sursum alueum usque ad ortum suum habet. et ab ortu illius. sicut duo riuuli decurrunt. quorum alter maior. alter uero minor Zogelesbach appellatur. et ab his sicut in australi parte item duo riuuli decurrunt. quorum unus iterum maior. alter uero minor Valkenbrunnin dicitur. et ab illo maiori retro montem Gaissulze usque Ibisizegemunde. ubi predictus riuulus Arzibach fluuium Ibise ingreditur. Huic autem nostre donationi nos postea larga manu addidimus curtem saltus apud Grieze et quinque beneficia ac per totum saltum ius et potestatem uenandi piscandi et cedendi ligna ad naualia et ad edificia erigenda. et ad omnia utensilia. et si quid utilitatis in uenis salis. aut ferri. aut cuiuslibet metalli in predictis terminis forte contigerit in- ueniri. et quicquid a prima fundatione eidem ecclesie collatum est. uel deinceps collatum fuerit. a nobis uel a fratre nostro siue ministerialibus nostris. pro redimendis peccatis. aut per coemptionem aut per concambium in possessionibus et manci piis. Hec omnia predicte ecclesie et donauimus et donamus. et eis iure perpetuo confirmamus. Vt itaque hec nostra donatio siue constitutio. futuris temporibus firma et inconuulsa perma- neat. sigilli nostri eam impression e roborauimus. et ne quis eam infringat uel retractet. auctoritate dei et beatorum Apostolorum Petri et Pauli. ac nostra sub anathemate prohibemus. adhibitis idoneis testibus. quorum nomina sunt hec. Heinricus prepositus
14
Mogunt. Acer Lundensis prepositus. Sifridus de Amuorde Magde- burgensis ecclesie canonicus. Conradus Sithanstad. Abbas. Gerol- dus eiusdem loci monachus. Heindenricus et Norbertus Magde- burgensis curie capellanj. Laici uero. Bertoldus marchio Istrie. Godefridus ministerialis ipsius. Willehelmus comes de Huneberg. Erenfridus dapifer de Suttherhusen. Вerо pincerna. Anselmus de Peigun. et frater eius Theitherus. Sifridus. Herrandus. Otto. Con radus de Bluze (sic) et alij quam plures clericj. et laicj.
Actum Anno Incarnationis domini M". C". LXXXV". In- dictione IIIIa.
Original auf Pergament; das Siegel abgefallen. Abgedruckt in .Schaukegls Spicil. S. 337. Probat. N. 19.
Die in diesem Diplome gemachte und in ihren Grenzen ziemlich genau bestimmte Schenkung ist das Gebiet der nachherigen Patrimonial- Herrschaft und Pfarre Ybsitz. Diese Grenzen bilden: gegen Nordwest die Pfarre Zell (Arzbach), gegen Norden die Pfarren Windhag, St. Leonhard und Kandegg (Ugenbach), gegen Osten die Pfarren Gresten und Lunz (Zogeisbach und Valken- brunn), gegen Südwesten und Westen die Pfarren Opponiz und .Waidhofen (die Ybbs und der Gaissulzberg) Vergl. N.
Ibisizgemunde, das heutige Gstad, Pf. Waidhofen.
Urkunden des Benedictiner Stiftes Seitenstetten, ed. Raab, 1870 (Google data) X. , in: Monasterium.net, URL </mom/BenedictinerStiftesSeitenstetten/d93e5d9c-8db5-483a-b439-9e1131d13f00/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success