Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 16, S. 26
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 16, S. 26
In nomine sancte et individue Trinitatis. Otto divina favente clemencia imperator augustus. Noverit omnium fidelium no- strorum, tam presencium quam et futurorum industria, quali- ter nos ob amorem Dei, proque nostri seu parentum et ante- cessorum nostrorum remedio animarum, renovari et rescribi per imperialem nostram munificenciam iubemus quoddam pre- ceptum, quod piissimus beateque memorie genitor noster, Dei nutu imperator augustus, Spirensi ecclesie, suique provisori- bus videlicet episcopis donavit et concessit. Hoc est, ut nul- latenus aliquis eorum, qui publice rei sunt administratores, sive dux seu comes vel aliquis iudex nisi solus episcopus et advocatus ipsius supradicte Spirensis ecclesie potestatem ha- beat pro quocunque negocio vel pro aliqua re parva aut magna placitum seu publicum iudicium facere, infra aut in circuitu extra civitatem Spira seu Nemeta nuncupatam, aut aliquid per regalem bannum in usum nostri, successorumque nostrorum exigere, neque aliquid de moneta seu de theloneo, vel ex ulla re in fiscum regium transferre. Ergo nos, sicut prenominatus noster genitor hec omnia, que supradicta sunt
donamus et concedimus eidem prefate Spirensi ecclesie et episcopis inibi Deo servientibus perpetualiter retinendum et absque omnium contradictione possidendum. Et ut hec nostre donacionis auctoritas cunctis sancte Dei ecclesie filiis nostris- que fidelibus melins credatur ac diligencius perpetim obser- vetur, hanc cartam inscribi iussimus et sigilli nostri impres- sione signatam, manu propria nostra supter eam firmavimus. Signum domni Ottonis magni imperatoris augusti f. Willi- gisus cancellarius ad vicem Ruotberti archicapellani recognovi.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 16, in: Monasterium.net, URL </mom/BischoefeSpeyer/058f6528-570d-44c6-a843-46ea35fcef00/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success