Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 529, S. 455
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 529, S. 455
1UBII 12.
Benedictus episcopus, servus servorum Dei, dilectis in Cbristo filiabus, priorissae et sororibus monasterii sanctae Mariae Magdalenae extra muros Spirenses, per priorissam soliti gu- bernari, salutem et apostolicam benedictionem. Apostolicae sedis henignitas prudentes virgines, quae se parant accensis lampadibus, obviam ire sponso, tanto propensiori debet stu- dio prosequi caritatis, quanto majori propter fragilitatem se
446 1304 marz 12.
xus indigere suffragio dinoscuntur. Cum igitur, sicut ex parte vestra fuit propositum coram nobis, vos inclusae corpore in claustris claustralibus, mente tamen libera' devote Uomino famulantes, magistro ordinis fratrum praedicatorum et priori provinciali provinciae Theutoniae ipsius ordinis atque eidem ordini affectetis committi: nos pium vestrum propositum in Domino commendantes, devotionis vestrae precibus inclinati, vos et monasterium vestrum auctoritate praesentium magistro et priori ac ordini praedictis committimus, eadem auctoritate nihilominus statuentes, ut sub magisterio et doctrina magistri et prioris praedictorum, qui pro tempore fuerint, debeatis de caetero permanere, illis gaudentes, privilegiis, gratiis et indulgentiis, quae ipsi ordini praedicatorum a sede apostolica sunt concessa vel in posterum concedentur, ipsiusque ma- gister et prior animarum vestrarum sollicitudinem gerentes et curam ac vobis de institutionibus ejusdem ordmis illas, quae vobis competunt, exhibentes, monasterio vestro per se vel alios fratres ipsius ordinis, quos ad hoc idoneos viderint, quoties expedierit officium visitationis impendant corrigendo ac reformando ibidem tam in capite, quam in membris, quae correctionis et reformationis officio viderint indigere. Electio tamen priorissae libere pertineat ad conventum ac nihilomi- nus instituant et destituant, mutent et ordinent, prout secun- dum Deum viderint expedire. Confessiones vestras audiant et ministrent vobis ecclesiastica sacramenta. Ad haec liceat vobis redditus et possessiones recipere ac eos libere remit- tere, non obstantibus contrariis consuetudinibus vel statutis ipsius ordinis, confirmatione sedis apostolicae vel quacunque formidate alia laboratis (roboratis). Vobis praeterea ut ad praestandum decimas de quibuscunque possessionibus et aliis omnibus bonis vestris in praesentiarum habetis et justis mo- dis praestante Domino acquisiveritis in futurum vel subven- tionem quamcunque aut ad contribuendum in exactionibus vel collectis aut decimis seu subsidiis aliquibus per literas dictae sedis aut legatorum ejus vel ordinariorum aut nuntiorum ip- sorum seu rectorum terrarum vel regionum quascunque im- petratas vel etiam impetrandas minime teneamini, nec ad id cogi possitis, etiamsi in hujusmodi sedis ejusdem continea- tur literis, quod ad quaevis exempta vel non exempta loca vel monasteria se extendant et aliqua eis, cujuscunque teno- ris existat, ipsius sedis indulgentia non obsistat, nisi forsan literae ipsae dictae sedis de indulto hujusmodi et monaste
1304 marz ii.
rio vestro plenam et expressam fecerint mentionem, aucto- ritate praesentium indulgemus. Ipsum quoque monasterium et sorores ejusdem cum omnibus jurihus et pertinentiis suis a venerabilis fratris nostri, episcopi Spirensis et cujuscunque alterius potestate prorsus eximimus de gratia speciali, ita quod nullus eorum possit in vos jurisdictionem aliquam exer- cere, non obstantibus quibuscunque promissionibus, obligatio- nibus, factis dicto episcopo et capitulo ecclesiae Spirensis, quod alii ordini vos non deheatis submittere, vel quem ges- tatis habitum mutare, etiamsi promissiones et obligationes praedictae jurnmento fuerint firmatae vel quacunque poena- rum adjectione vallatae, quas omnes irritas esse volumus ct inanes, nihilominus decernentes irritas et inanes interdicti, suspensionis et excommunicationis sententias, si quas in vos vel aliquem vestrum et monasterium vestrum seu quoscunque alios occasione vestri praemissorum praetextu contra hujus- modi commissionis, statuti, licentiae, indulgentiae, concessio- nis et exemptionis nostrae tenorem per quemcunque de cae- tero contigerit promulgari. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae commissionis, statuti, concessionis, exemptionis, voluntatis et constitutionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare praesump- serit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli, apostolorum ejus, se noverit incursurum. Datum La- terani, IV. idus uiartii, pontificatus nostri anno primo.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 529, in: Monasterium.net, URL </mom/BischoefeSpeyer/0692647e-4ea0-4794-b759-4cb36a063a51/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success