Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 627, S. 566
Current repository:
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 627, S. 566

Current repository:
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 627, S. 566
556 1340.
in quo corpora mortuorum solent et hactenus consueverunt tradi ecclesiasticae sepulturae, ex forefacto ibidem commisso quo- dam casu inopinato notorie sanguinis injuriosi effusione pol- lutis, ex quo ab' ipso plebano, nec non a nonnullis in dicta ecclesia beneficiatis dubium emergat, an ex ejusdem sangui- nis pollutione in praefatis gradibus effusi, locus sepulturae dicti paradysi cymiteratus et ut cymiterium consecratus, sit, censeatur ac esse debeat violatus et pollutus, ita quod, ante- quam idem locus fuerit reconciliatus, non debeat in eo ali- quis sepeliri, ut sic praetendentes, quod bonorum mentium est, ubi timere culpam, ubi culpa minime reperitur, quatenus bujusmodi dubium declarare et interpretari ex officio nostri debito curaremus. Nos igitur petitioni praedicti plebani de- vote annuentes, super hujusmodi factum inquisitione diligenti praehabita ac dicto forefacto loco et eorum circumstantiis per nos cognitis, debite pensatis et attentis et ex hiis et aliis animo nostro super hoc plenius informato, communicato etiam super hoc virorum peritorum consilio, nec non penes nos deliberatione praehabita diligenti, praefatum dubium dif- finiendo, declarando et interpretando dicimus ac declaratione hujusmodi perpetue valitura sentimus, interpretamus et de- claramus, ex pollutione et violatione graduum praefatorum locum dictae sepulturae, quoad hoc, ut necessario consiliare indigeat, antequam in ipso corpora mortuorum ecclesiasticae sepulturae tradantur, minime violatum esse aut pollutum, ut sic, quod ipsum locum minime reconciliari debere indigere, praesertim cum jure prohibente rem, quae culpa caret, in damnun non conveniat evocari, dantes super hochas literas sigillo curiae episcopalis Spirensis praedictae, quo in hac parte utimur, consignatas. Datum anno Domini anno mille- simo tricentesimo quadragesimo.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 627, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/BischoefeSpeyer/9cc0ca44-9f69-4aed-a0f0-8aeb5b931b37/charter>, accessed 2025-04-27+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success