Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 172, S. 169
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 172, S. 169


Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 172, S. 169
In nomine sancte et individue Trinitatis, amen. C. Dei gra- cia Metensis et Spirensis episcopus, imperialis aule cancel- larius, ad quoscunque presens scriptum pervenerit imper- petuum. Pastoralis cura exigit et maxime episcopalis, res mi- nus utiles in meliores usus commutare, et cultum Dei in quo- cunque loco possumus ampliare. Considerantes itaque quod minus provide Christi pauperibus in hospitali nostro sito iuxta capellam sancti Stephani provideretur ad laudem Dei et sue genitricis sancte Marie ad hospitale teutonicorum in Iherusalem cum consensu capituli nostri contulimus omni eo iure, in quo fuit tempore nostre collacionis, ut si qua negligencia circa pauperes Christi hactenus ibi fiebat, eorum providencia et pervigili diligencia suppleatur. Contulimus autem eis idem hospitale hoc pacto, ut ipsi nichil ibi presumant ordinare in preiudicium maioris ecclesie, vel aliarum eccle* siarum conventualium, nec parvulos baptizando, et si forte capellam sancti Stephani aliquo modo obtinuerint, eo iure habeant in quo iam est, sepeliendo ibi mortuos, scilicet de vicino et pauperes suos, vel si forte novam ecclesiam fdi- ficaverint, et ibi pauperes suos sepeliant et non alios, nisi de licencia dominorum, nec audiant confessiones hominum nisi suorum vel si fit, ut solet fieri quandoque, suspensio generalis divinorum, ipsi divina celebrare non attemptent et tumulare mortuos in excommunicacione defunctos non pre- sumant, et ut breviter dicamus nichil presumant ordinare absque licencia capituli, in quo possit ecclesia maior vel alie ecclesie dampnificari. Sed si forte ipsi ea, que dicta sunt infringere attemptaverint, in penam eis statuimus, quod a iure donacionis, quod eis contulimus cadant, et omnis nostra donacio in irritum ducatur. Acta sunt hec anno MCCXX. indictione VIII. regnante gloriosissimo domino nostro rege Friderico. Testes autem huius donacionis sunt, Cuonradus maior prepositus, Berengerus cantor, Heinricus prepositus sancti Germani, Eberhardus scolasticus, Cuonradus porte- narius, Cuonradus et Bertoldus de Hobinhart, Albero can- cellarius, Heinricus de Wizenburg, Ulricus de Maginheim,
160 1220 raai 10.
Ulricus de Stokersberc, Gerlacus, Sifridus sancti Germani decanus, Swicgerus, Heidenricus, Ecgehardus, Ditherus, Ort- libus, eiusdem ecclesie canonici. Albertus sancti Widonis decanus, Wolfgerus, Swicgerus custos, Cuonradus de Em- phelingen, Wernherus, Hertwicus eiusdem ecclesie canonici. Omnium sanctorum canonici, 31arquardus, Sifridus, Cuono custos, Heinricus, Cuonradus. Prebendarii maioris ecclesie Spirensis, Dithericus, Ulricus, Anshelmus, Volradus, Gode- fridus, Ditherus, Godefridus. Ministeriales maioris ecclesie Spirensis, Cuonradus de Berge, Eberhardus pincerna, Ans- helmus advocatus, Cuonradus de Lichenstein, Cuonradus de Durenkeim, Iohannes de Dandestat, Cuonradus Crowel, Egeno de Kirwilre. Cives Spirenses, Heinricus de Husin et filius suus Elbewinus et Heinricus, Elbewinus albus, Mar- quardus Lambesbuch, Heinricus filius Sifridi, Cuonradus filius Gotschalci, Ortlibus, Rutlibus, Cuonradus filius Ger- hardi, Rudolfus Hunsdrube, Wernherus et Heinricus frater suus, Waltherus de Winesburch, Sifridus Buschelin, et alii tam clerici quam laici. Ut autem hec donacio nostra secun- dum quod dictum est, a nobis et a successoribqs nostris rata et inconvulsa permaneat, presentem paginam sigillo nostro et capituli et civium fecimus insigniri. Datum apud Spiram VI. idus maii, festo Gordiani et Epichmachi, pon- tificatus nostri anno...
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 172, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/BischoefeSpeyer/0909071e-c5ca-4655-ac2b-20f9c723e274/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success