Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 242, S. 214
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 242, S. 214


Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 242, S. 214
1235 feb. 8.
In nomine sancte et individue Trinitatis, amen. Cuonradus Dei gracia Spirensis episcopus, omnibus hanc paginam in- specturis salutem in salutis auctore. Quoniam omnibus hiis, que ad ecclesiarum commoda nobis in Domino suffragancium iuste et racionabiliter fuerint ordinata, consensum nostrum et favorem non immerito impertiri tenemur, iustum est et omni prorsus consentaneum racioni devociores ecclesie nostre am- pliore cum caritate fovere et ad eorum promocionem effica- cem operam adhibere. Cum igitur ecclesia sancti Germani apud Spiram, que ecclesia nostra obsequiosa semper exstitit et devota, extra muros civitatis nostre sit sita et a frequen- taciune hominum semota, quod adventiciis consolacionibus, quibus cetere interdum iuvantur ecclesie, sit penitus destituta, notum fieri volumus omnibus tam futuri quam presentis evi fidelibus, ad quorum conspectum presens cartula pervenerit, quod nos iam dicte ecclesie canonicis ecclesiam in Harthau- sen, cuius,ius patronatus ad ipsos spectare dignoscitur, cum cbnsensu capituli nostri et precipue domini Cuonradi maioris
1235 februar 8. 205
ecclesie nostre civitatis prepositi, in cuins archidiaconatu sita est ecclesia supradicta, concessimus, ut liceat iisdem cano- nicis in eadem ecclesia instituere vicarium, cui de proven- tibus ecclesie supradicte competentem assignabunt prebendam. Insuper ius solvet cathedraticum et synodale, cuncta in usus suos atque in suarum subsidium prebendarum residua perpe- tuo convertentes, ut sic saltem amplioribus adiuta redditibus competencius valeat sustentari. Ne autem super premissis aliquod postentati dubium generetur, hanc paginam inde con- scribi sigillique nostri impressione et capituli nostri ac di- lecti nostri prefati Cuonradi prepositi maioris, fecimus insig- niri sub interminacione anathematis districtius inhibentes, ne quis quacunque presumpcione temeraria hec infringere vel im- mutare presumat. Acta sunt hec anno incarnacionis MCCXXXV. VI. idus februarii.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 242, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/BischoefeSpeyer/fedf2782-632b-4093-825c-d9e375b9b295/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success