Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 433, S. 355
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 433, S. 355

Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 433, S. 355
1277.
Alzeia nobis et nostre ecclesie exhibnit et in antea poterit exhibere, eidem in augmentum feodorum, que iam a nobis et nostra tenet ecclesia, super addidimus triginta marcas Colonienses ex dono gracie speciali, ita quod eidem singulis annis apud Durenkeim de exactione nostra ibidem, que be- tha dicitur, persolvere teneamur tres carratas vini. Quando- cunque vero eidem Philippo persolverimus triginta marcas Colonienses, a solucione dicti vini erimus absoluti, et dictus Philippus eandem pecuniam secundum arbitrium vasallorum nostrorum, quos ad hoc duxerimus deputandos, convertet in possessionem certam et eandem a nobis et nostris succes- soribus tenebit in feodo et heredes ipsius et prestabit nobis et dictis nostris successoribus fidelitatis homagium de eisdem. In cuius rei testimonium sigillum nostrum presentibus est appensum. Datum Spire in vigilia beate . . . anno Domini MCCLXXVII.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 433, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/BischoefeSpeyer/0a4ea494-2b54-4495-a777-b214c57677f2/charter>, accessed 2025-04-15+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success