Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 511, S. 434
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 511, S. 434
I"n nomine Domini, amen. Nos Gerhardus Dei gracia sancte Moguntine sedis archiepiscopus, sancti imperii per Germa- niam archicancellarius, exercentes auctoritatem metropoliti- cam sancte visitacionis officium in Spirensi ecclesia, tam in capite quam in membris, ad honorem Dei et laudem beate
1300 iuli 33.
Marif virginis, gloriosissime matris eius, inter alia inibi cor- rigenda vel reformanda invenimus quandam inter venerabi- lem fratrem nostrum dominum Fridericum Spirensis ecclesie episcopum et suos ex parte una, nec non prepositos maioris et aliarum ecclesiarum Spirensium ex altera cum sibi adhe- rentibus, hinc et inde tam in spiritualibus quam in tempora- libus multam dampnosam discordiam super diversis articuhs suscitatam, ad quam sopiendam eedem partes secute consi- lium sollicitudinis demum nostre in nos tanquam in arbitrum, arbitratorem seu amicabilem compositorem post multos trac- tatus habitos consenserunt, sicut in literis super eo confectis plenius continetur. Auditis igitur et plenius intellectis, quod partes sibi invicem coram nobis opponere voluerunt, delibe- racione penes nos habita et prudentum communicato consilio super eis, inprimis arbitrando pronunciamus et precipiendo statuimus, quod prefatus episcopus, frater noster venerabilis, cum prelatis, capitulis, canonicis uiaioris et aliarum ecclesia- rum Spirensium et eisdem adherentibus, sicut pater cum filiis, iidem quoque vice versa cum eodem episcopo, ut cum patre filii, debent omni cessante discordia, pacem Deo amabilem invicem observare. Deutum pronunciamus ct eciam diffinimus, omnes collegacioues, confederaciones seu coniuracionesinitas seu conceptas, factas seu conscriptas illicite, cum clericis scu cum laicis, quocunque quesito colore per quoscunque pre- latos, canonicos vel pcrsonas ccclesiasticas civitatis aut dio- cesis Spirensis contra episcopum suum vel personas seu li- bertates ecclesiasticas super causis ad eiusdem episcopi cu- ram vel sollicitudinem pertinentibus, quantumcunque bone vi- deantur aut dicantur, penitus non valere, novas eciam col- legaciones illicitas tieri de cetero prohibemus, non obstanti- bus iuramentis aut penis appositis in eisdeui seu eciam ap- ponendis. Itcm quod nullus prelatus, qui de consuetudine in- teresse non debet tractatibus capituli Spircnsis ecclesie, nisi vocatus fuerit per idem capitulum, se debet eisdem tracta- tibus immiscere. Item nullus archidiaconorum aut olficialium eorundem inhibeat verbo vel literis, nunciis seu nutibus, elam vel palam suis subditis, ne mandata dicti episcopi execu- cioni debite demandanda suscipiant vel eciam exequantur, sed pocius eidem in omnibus obediant, ut tenentur, non im- pedientes eum ex odio vel malicia in subsidio, quod forsan propter urgentem necessitatem vel evidentem utilitatem ec- clesie. sue sibi fuerit ministrandum, secundum consuetudinem
27*
426 1300 iuli 23.
hactenus observatam; nullas exacriones vel collectas inde- bitas contra voluntatem suorum subditorum ipsis imponant aut extorqueant; nullas prorsus inhibiciones facturi eisdem, ne causas eorum ad episcopi vel officialis eius examen de- ducant, cum idem sit et esse debeat per totam suam civita- tem et diocesim preordinator in cunctis, nec prohibeant, ne in synodo vel synodis eiusdem episcopi aliqua deferant cor- rigenda. Visitacionem eciam ipsius episcopi, quam indixerit, non impediant contra iusticiam ullo modo; sequestraciones fructuum factas seu faciendas per eundem episcopum virtute appellacionum ad ipsum interpositarum seu interponendarum super ecclesiis seu beneficiis sue diocesis, de quibus est con- tencio, non impediant contra tenorem statuti concilii Aschaf- fenburgensis. Item fructus beneficiorum vacancium per eo6- dem forsitan sequestratos, dandos futuro rectori, in usus proprios non convertant, quod eciam de episcopo diffinimus. Questuarios, quos admittit episcopus per suas literas, non impediant facientes suo episcopo in omnibus eorum subditos obedire. De casibus seu dispensacionibus ad episcopum per- tinentibus se nullatenus intromittant. Pacta licita cum eodem episcopo inita iuramentis interpositis observent. Item prepo- situs maior in capiendis vel corrigendis clericis degentibus vel habitantibus in civitate Spirensi non beneficiatis, nichil contra consuetudinem hucusque servatam faciat vel attemp- tet aut committat civibus Spirensibus, in hiis aut in aliis iu- risdictionem episcopi non impediens minus iuste. Item nullus contra iurisdictionem vel execuciones seu licita mandata episcopi invocare presumat generaliter vel specialiter auxi- lium brachii secularis. Item nulli subditi contra suum epis- copum conventiculas illicitas facere audeant vel inire. Post hec pronunciamus et statuimus similiter arbitrando, quod ve- nerabilis frater noster episcopus supradictus per se vel per officiatos spirituales vel seculares advocatos et per coadiu- tores presentes vel futuros sub moderatis expensis tenendos sub paterna sollicitudine, quantum potest promoveat, protegat et defendat ecclesias et personas ecclesiasticas contra inva- sores seu turbatores personarum, libertatum, iurium et rerum ecclesiasticarum. Municiones ecclesie per euridem episcopum quibuscunque personis commisse post mortem eius in dispo- sicione capituli remanere debent secundum consuetudinem ab antiquo servatam, iuramentis in contrarium factis non obstan- tibus, que nos presentibus revocamus. Supradictus eciam
1300 iuli 23.
episcopus pflicialem curie sue Spirensis non preficiet alium, quam canonicum ecclesie sue, si ad hoc tenere decretus fuerit, nisi super hoc secum docuerit dispensatum. Item ar- ticulum de prebendis sacerdotalibus reservamus cum articulis visitacionis iu melius relormandum. articulum eciam de inta- bulacione expulsorum reservamus. De ecclesia de Bruchsella sic fieri precipimus, sicut de ipsa ordinatum fuerat et con- dictum, cuius eciam articuli explanacionem nobis similiter reservamus. Redditus eciam, quos episcopus ecclesiis civi- tatis Spirensis et maiori et aliis ministrare tenetur, volumus ut ministret et eis satisfaciat de neglcctis. Appellacionem eciam, quam prefalL piepositus et sibi adherentes ex verisi- milibus et iustis causis contra episcopum supradictum inter- posuissc videntur. ex nunc tollimus et sublatam pronunciamus. Sentencias eciam suspensiouis et excommunicacionis vel quas- cunque alias promulgatas ab episcopo in eos aut aliquos de eisdem, post appellacionem huiusmodi, propter causas in ea contentas et quidquid ex hiis secutum existat, tollimus ad cautelam pronunciantes ipsos prepositos et suos cum eis ad- bercntes virtute appellacionis predicte, cuius annus adhuc non esf elapsus, propter sentencias buiusuiodi nou ligatos et preterea non vitandos. Procuratores eciam parcium propter hoc ad curiam transmissos precipimus revocari qualibet abs- que mora. Pronunciamus insuper et statuimus, ut a verbis. que exasperant animum audientis, seu conviciis quibuscunque nunc factis hactenus, quorum iniuria remitti precipimus, hinc et inde prudenter ambo partes et quilibet de eisdem absti- neat in futurum, sicut penam condignam voluerit evitare. Preterea venerabilis frater noster episcopus supradictus more pii patris prelatos, canonicos et capitula prenotatos, oblito rancore penitus et sublato, sicut filios suos dilectos cum af- fectu paterno secundum officii sui debitum prosequatur. Ipsi quoque suum episcopum ut parentem animarum suarum dili- gant, ei cum humilitate debitas obedienciam, honorificenciam et reverenciam impendendo, sic ut intuitu appellacionis, rebellionis, contradictionis seu controversie memorate pre- fatus episcopus contra suos subditos nullnm prorsus querere sub quocunque colore debeat ulcionem. ltem ob reverenciam nostre visitacionis presentis, ut predicta magis firma perma- neant, idem episcopus auctoritate diocesani suos subditos non visitet infra annum ab eo tempore. quo nostra hec vi- sitacio finita fuerit, computandum nisi propter urgentem ne
428 1300 iuli 23.
cessitatem hoc debuerit de nostra licencia speciali. Satis- factionem insuper coadiutorum seu vicedomini supradicto epis- copo faciendam nostre disposicioni seu deliberacioni per vir- tutem comprimissi nostri seu arbitrii reservamus. Preterea reservamus nobis supradicte nostre pronunciacionis declara- cionem, correctionem et interpretacionem faciendam, sicut nobis melius videbitur expedire. Et ut hec omnia metu pene firmius observentur, publice per hec scripta monemus venera- bilem fratrem episcopum, omnes et singulos supradictos, ut in nullo per se vel per alios contra premissa vel aliquod pre- missorum quocunque colore, arte, verbo vel opere venire presumat. Quod si fecerinf, sentencias suspensionis et ex- communicacionis, quas in ipsos et singulos in hiis scriptis competenti monicione premissa proferimus, ipso facto incur- rant mulctam et penam aliam secundum nostrum arbitrium eis imponendam nichilominus exspectantes. Nos autem Fn- dericus Dei gracia episcopus, maioris, sancti Germani, sancti Widonis et sancte Trinitatis prepositi, decani et capitula ecclesiarum Spirensium cum omnibus nobis adherentibus hinc et inde arbitrium et pronunciatum laudamus, approbamus et homologamus et in testimonium huius rei sigilla nostra presen- tibus duximus appendenda. Nos quoque prepositi predicti sigillis capitulorum nostrorum in presentibus usi sumus. Da- tum et actum in Spira apud sanctum Widonem, anno Do- mini MCCC. X. kal. augusti.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 511, in: Monasterium.net, URL </mom/BischoefeSpeyer/0cd9141c-5481-4caf-aff4-d25166fa01ac/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success