Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 305, S. 255
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 305, S. 255


Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 305, S. 255
Innocencius episcopus. servus servorum Dei, dilectis filiis, abbati et priori de Mulenbrunnen, Cisterciensis ordinis, et preposito ecclesif de Herde, Spirensis diocesis, salutem et apostolicam benedictionem. Ex parte dilectorum filiorum, electi et capituli Spirensis, fuit propositum coram nobis, quod ipsi attendentes, quod eorum ecclesia projpter canonicorum ipsins absenciam paciebatur defectum non modicum in divinis, deliberacione matura statuerunt, ut nullus canonicorum ipso- rum extra civitatem Spirensem pernoctare audeat, a decano eiusdem ecclesie vel eius vices gerente licencia non obtenta, que debet ipsis canonicis, cum opportunum fuerit, sine qua- libet difficultate concedi, ac quedam alia pro ipsius ecclesie utilitate ac statu ediderunt statuta salubria et honesta, prout in literis inde confectis dicitur plenius contineri. Cum autem nos ipsorum supplicacionibus inclinati statuta ipsa, sicut pro- vide iacta sunt et redundant in utilitatem ecclesie memorate, nec non antiquas et approbatas ac racionabiles et hactenus pacifice observatas eiusdem ecclesie consuetudines auctori- tate apostolica duxerimus confirmanda, discrecioni"vestre per apostolica scripta mandamus, quatenus dictum electum et ca- pitulum super hiis contra confirmacionis nostre tenorem non permittatis ab aliquibus indebite molestari, molestatores huius- modi per censuram ecclesiasticam appellacione postposita com- pescendo. Ouodsi non omnes hiis exequendis potueritis inter- esse, duo vestrum ea nichilominus exequantur. Datum Lug- duni, VIII. kal. septembris, pontificatus nostri anno septimo.
246 1249 september 6.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 305, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/BischoefeSpeyer/0e17b6d9-fa74-4c02-b5ae-537460252c3f/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success