Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 452, S. 373
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 452, S. 373



Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 452, S. 373
H . de Bolandia Dei gracia archidiaconus in ecclesia Trevi- rensi, omnibus in perpetuum. Ne facta modernorum, que sunt digna memoria posterorum, frustrentur oblivione vel ignoran- cia, decet et expedit ea sigillorum et scripti munimine vivo- rumque testimonio perhennari. Hinc est, quod nos presen- cium inspectoribus et auditoribus universis, tam presenti- bus quam futuris, notum esse cupimus et tenore presencium publice protestamur et recognoscimus, quod nos, commutare volentes transitoria pro mansuris et cflestia pro terrenis, pro remedio pariter et salute tam anime nostre proprie quam animarum nostrorum progenitorum, pure et simpliciter prop- ter Deum conferimus et donamus irrevocabiliter donacione scilicet inter vivos, cum sollempnitatibus ad donacionem huius- modi debitis et consuetis, religiosis viris . . abbati et con- ventui monasterii de Rodenkirchen, ordims Premonstratensis, Moguntine diocesis, seu monasterio eorundem, universabona nostra iacencia in veteri Bolandia ad nos iure successorio et hereditario devoluta a nostris progenitoribus, per divisio- nem debitam et per iudicium familie Hertiscunde et bonis eisdem universis seu proprietati bonorum ad usus predicto- rum, abbatis et conventus vel monasterii eorundem, ore, manu et calamo coram dominis iudicibus sancte Moguntine sedis et quam pluribus aliis fide dignis sollempniter renunciavimus et renunciamus eciam per presentes, tradentes eisdem hbe
364 1280 september 4.
ram et vacuam possessionem illorum bonorum, iure proprie- tario possidendam in perpetuum et habendam, usufructu bo- norum illorum nobis quamdiu vixerimus reservato. Redditus autem sive fructus provenientes de bonis eisdem dictis . . abbati et conventui, quamdiu predictus noster duravit usus- fructus, concessimus et concedimus pro annua pensione quin- quaginta maldrorum siliginis mensure Pinguensis, solvenda nobis annis singulis vel nuncio nostro, qui pro tempore fuit, infra festa assumpcionis et nativitatis beate Marie virginis gloriose, assignanda nobis Pinguie super nostrum granarium suis periculis, laboribus et expensis sub pena duplici solvenda nobis tociens, quociens dicti abbas et conventus in solucione dicte pensionis facienda nobis in termino prelibato negligen- tes in toto vel in parte fuerint aut remissi, cuius pene so- lucio predictam non extenuabit vel minuet pensionem, quin ipsi abbas et conventus ad solucionem pensionis predicte plenariam teneantur, nobis autem sublatis de medio, cum hoc domino placuerit, cum proprietate predicta predictorum bo- norum prefatus consolidabitur ususfructus et ex tunc iam antea memorati abbas et conventus et eorum monasterium a solu- cione pensionis prefate erunt et manebunt totaliter et in perpetuum absoluti. Hoc tamen onus adiicimus nostre do- nacioni presenti et donatariis antedictis, quod post mortem, nostram in die obitus nostri vel in die sepulture nostre et in perpetuum in die nostri anniversarii, omnibus et singulis monachis et fratribus, clericis et laicis ad dictum monaste- rium pertinentibus, refectio fiat et pitancia in albo pane, piscibus et in vino et quod in die nostri anniversarii nostram et progenitorum nostrorum, qui fuerunt fundatores loci pre- dicti, memoriam perpetualiter et sollempniter habeant ab ab- bate et conventu predictis et tam in vigiliis quam in missa defunctprum oraciones pro nobis et nostris progenitoribus faciant speciales, sicut pro suis confratribus facere consue- verunt. Renunciamus eciam pro nobis et nostris heredibus successoriis excepcioni, doli, fori, condicioni sine causa, ac- tioni et excepcioni in factum, privilegio, seu privilegiis, literis impetratis et impetrandis, omnique alii auxilio iuris canonici et civilis, quod nobis vel nostris heredibus contra donacio- nem predictam vel eius effectum posset aliqualiter suffragari, bona fide promittentes dictis abbati et conventui sollempni- ter stipulantibus donacionem pTedictam ratam et firmam ha- bere, warandizare et disbrigare a quolibet impetente, et per
1280 spptember *. 365
nos vel per alios verbo vel facto, de iure vel de facto, arte, modo, ingenio sine causa contra non facere vel venire. In cuius rei testimonium et perpetuam firmitatem presentis nos- tre donacionis instrumentum sepedictis abbati et conventui tradidimus et tradimus sigilli nostri munimine roboratum, quod presentibus est appensum. Sigillum eciam iudicum pre- dictorum, scilicet Moguntinensis sedis, nos ab una parte et abbas predictus suo et conventus sui nomine, ex altera, ap- pendi petivimus et obtinuimus huic scripto, causa certitudinis amplioris. Nos vero predicti iudices sancte Moguntinensis sedis et nos abbas et conventus ac monasterium prenomina- tum premissa omnia et singula sic esse protestamus et vera, et nos iudices recognoscimus et fatemur, quod ad peticionem parcium predictarum sigillum nostrum presenti appendi feci- mus instrumento. Nos vero abbas et conventus eciam re- cognoscimus, quod sigillum abbacie et conventus nostri pre- dicti presentibus apponi fecimus in testimonium et memo- riam singulorum et omnium premissorum. Facta est donacio Moguncie coram predictis dominis iudicibus, anno Domini MCCLXXX. feria quarta ante nativitatem beate Marie virgi- nis, presentibus magistro Heinrico scolastico et Georgio cus- tode ecclesie sancti Stephani Moguntinensis, magistro Gysone cantore ecclesie sancti Florini in Confluencia, magistro Dietb- maro, advocato curie Moguntinensis, Ludengero plebano ec- clesie in Love, et quam pluribus fide dignis ad hoc vocatis pro testimonio specialiter et rogatis.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 452, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/BischoefeSpeyer/cbb50c4c-8e91-4238-bae1-62dd795d6fea/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success