Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 482, S. 404
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 482, S. 404


Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 482, S. 404
N os Rudolfus Dei gracia Romanorum rex semper augustus. Ad universorum sacri imperii Romani fidelium noticiam te- nore presencium volumus pervenire, quod nos dilectis nostris castrensibus in Landauwe, quibus nondum feodales redditus deputati sunt, feoda sua apud iudeos nostros nunc in Lan- dauwe constitutos vel in futurum venturos percipienda annis singulis in festo beate Walpurgis deputavimus et legitime duximus ordinanda, tali condicione subiuncta, quod si quid post expedicionem et solucionem ipsorum feodorum residui
1291 iuni 24*
fuerit in precaria per ipsos iudeos solvenda, hoc utique ad usus nostros aut nostri officiati, qui pro tempore fuerit, con- vertetur. Si vero quidquam deficeret in expedicione et so- iucione ipsorum feodorum, dictus noster officiatus, qui pro tempore fuerit, detcctus memoratos de redditibus nostris et imperii supplere tenebitur annuatim presencium testimonio literarum- Datum in Germersbeim, octavo kal. iulii, anno Domini millesimo ducentesimo nonagesimo (primo), regni vero nostri anno decimo octavo.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 482, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/BischoefeSpeyer/0e305a48-eeaf-48f9-9fed-fe163ae49fe3/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success